73
tro, non est æqualis angulo à perpendiculo,
& lineâ visûs ex extremâ diametro, quia pa­
rallelæ
esse non possunt duæ lineæ eundem̨
circuli
quadrantem tangentes. Oculus au­
tem
in extremâ diametro positus, vtpotè
magis
à tellure remotus, plus terræ videt sub
minore
angulo: neque omninò contemnen­
da
est altitudinum differentia, si Quadrantis
Radius
pedes quinque secundùm longitudi­
nem
habere ponatur; cum circuli in terrâ
maximi
quantitas, quæ patet oculo decem
pedes
alto, sit ferè sesquialtera eius, quæ pro­
spicitur
ab oculo quinque tantùm pedes à
terrâ remoto.

Gal. Non eadem est ratio; si in arenâ
litoreâ, ac in editâ turri, aut in colle obser­
uationem
, vt hìc supponimus, instituas; cum
enim
terræ semidiameter aucta oculi altitu­
dine
sit Secans Complementi anguli obser­
uati, secantes autem angulorum æqualiter
crescentium
addant semper maiorem, &
maiorem
differentiam, patet quàm modi­
cum
anguli discrimen intercederet, si non
ad
centrum Quadrantis, sed ad extremam
circuli
diametrum applicaretur oculus
vltimum
Horizontem directus secundùm
regulam
lateri Quadrantis parallelam. Sed
quicquid
de hoc esse contingat, certum est