67
noné defatigat, si maximè res ad minimas
Astronomicas
fractiones deducta exigat par­
tis
proportionalis inquisitionem.

Guld. Satis est, si peritis Geometris hac
in
re fiat satis. Verùm adhuc absque Cano­

ne
Trigonometrico res tota perfici posset,
sed
non sine Algebrâ. Habeatur enim qua­
dratum
Geometricum SH;
vel
etiam sit rectangulum,
figure
cuius
latus AS maius sit late­
re
AH, id quod aliquando
commodius
accidet. Obuer­
tatur
latus AH ita, vt con­
gruat
radio optico terram̨
tangenti
AD, in superiorę
figurâ: eritque triangulum
ABE simile triangulo OAS: Nam anguli
SAH & BEA sunt recti, ac proinde lineæ
SA, BE parallelæ, intrà quas anguli alterni
SAO, EBA sunt æquales; sicut & alterni
EAB, SOA, intra parallelas SO, AE. Igi­
tur
vt OA ad AS, ita AB ad BE: sed vt AB
ad
BE, ita in superiore figurâ AC ad CD;
ergo
vt OA ad AS, ita AC ad CD. Quare
si
latus AS Quadrati vel rectanguli notum sit
in
particulis quibuslibet, facilè innotescet,
quot
huiusmodi particulas contineat AO.
Cum
verò altitudo AB nota sit ex. gr. ped.