illam Platonis exemplum ab omni calumniâ vindicat:
Breuitatem
cum perspicuitate consectanti methodus hec
magis
arridebat. At quid opus erat calculorum progres­
sus
, quibus numeri illi indagantur, quos in colloquio
dissertatores
afferunt, ad fastidium inculcare? Id enim
communiter
periti Arithmetici non faciunt; sed calamo
in
schedulâ taciti inuestigant: id quod ab huius dialogi
interlocutoribus factum ponimus. Quod si quis id mihi
culpæ
vertat, sciat me peccare maluisse omittendo,
quam
tantâ numerorum vi lectorem onerando. Placuit
verò
tres viros de Mathematicis disciplinis optimè me
ritos
(qui diem nostro æuo obierunt) Galilæum, Mer­
sennum, Guldinum dissertatores exhibere; vt ex Italicâ
pariter
, Gallicâ, atque Germanicâ Mathesi commen­
tatiuncula hæc lucem mutuaretur, quam non potuit ab
authore recipere. Nec te pluribus volo. Vale.

SYNOPSIS TOTIVS OPERIS:
DISSERTATIO PRIMA
Machinarum
vires inter se comparat.
DISSERTATIO
SECVNDA
Terræ
grauitatem inuestigat.
DISSERTATIO
TERTIA
Methodos
varias inueniendi terræ quantitatem proponit.
DISSERTATIO
QVARTA
Ex
aquæ separatione à terræ motus facilitatem infert.
DISSERTATIO
QVINTA
Minorem
telluris grauitatem in aqua explicat.