| Casati, Paolo Terra machinis mota 1658 | ||||||
|
57
gerer hanc inire disputationem̨.
Gal. Haud ego sanè ineptam dixerim̨
philosophiam illam, quæ rerum naturam
per experimenta vestigat: sed nec aliquid te
merè pronunciandum, quo vetus opinio
tot sapientum authoritate firmata de posses
sione deiiciatur. Quamuis autem sententia
hæc videatur adhuc enucleariùs explicanda,
vt igni summam grauitatem adstruat; non
is tamen ego sum, cui stomachum moueant
quæcunque præter opinionem audire con
tigerit. Nec dubito quin, si rem penitiùs
introspicere vellemus, plura occurrerent à
nostræ disputationis instituto non alieną.
Sed quoniam non placet his diutiùs immo
rari, ea commodiorem in locum reiiciamus.
Tibi interim datur, Mersenne, terreni glo
bi grauitatem, perpensis omnibus, haud
multum abesse ab eâ grauitate, quam æqua
lis moles argillacea obtineret. Cum verò
res tota ex telluris magnitudine pendere vi
deatur, ne quis superesset dubitandi locus,
opus esset Geometricè perspectam haberę
telluris magnitudinem. Quare si quid ha
bes, Guldine, quo nos possis, methodo non
adeò operosâ, in huius problematis cogni
tionem deducere, in medium proferre nę
graueris.