16
K ad trochleam R fixam accedit, illamquę
tanto
spatio transgreditur, quanta est funis
longitudo
: igitur in toto motu percurrit spa­
tium
quintuplum eius, quod à pondere ver­
sùs
trochleam R moto perficitur. Quoniam
autem
quò tardior est ponderis motus cum
motu
potentiæ comparatus, minùs pon­
deris
grauitas virtuti potentiæ trahentis ob­
sistit;
apertum est ac manifestum faciliùs
trahi
pondus, si trochleæ S (cui funis in A
adnectitur)
quàm si trochleæ R alligetur: in
S nimirum motum obtinet motûs potentiæ
subquintuplum
, in R autem subquadru­
plum
.

IX
Non
æqua­
li
facilitate
moueri
pon­
dus
. vtrili­
bet trochleæ
adnexum̨,
demonstra­
tur
.

Gal. Quod præterea Ratione aliquâ min
noris Inæqualitatis propositâ, Antecedens

terminus
ad Consequentem duplum maio­
rem
habeat Rationem, quàm ad alium Con­
sequentem
, ad quem habeat Rationem pro­
positæ
rationis duplicatam (si tamen subdu­
plam
excipias, cùm eadem summa fiat ex
duplicis
binarij additione, ac ex mutuâ illo­
rum
multiplicatione) nihil habet dubitatio­
nis
. Datâ siquidem Ratione subtriplâ 3 ad
9, si Consequens 9 geminetur, & fiat 18,
Ratio
autem duplicetur inuento tertio con­
tinuè
proportionali 27, maior est Ratio 3 ad
18, quàm 3 ad 27. Similiter maior erit