226
Quò igitur maior est grauitatis dissimilitudo,
pariter maior est grauitatio, & conatus
deorsum
validior. Atqui quodcunque pon­
dus
grauius est aquâ, est multo grauius aëre;
igitur
magis ab aëre differt quàm ab aquâ,
magisquè
in aëre grauitat quàm in aquá: cum
autem
grauitet propter dissimilitudinem, to­
ta
grauitatio petenda est iuxta excessum, quo
superat
aquæ grauitatem.

Eâdem ratione ea quæ leuiora sunt aquâ,

intrà
aquam leuitatem habent iuxta differen­
tiam
, qua vincuntur à grauitate aquæ. At­
que
hinc facilè definitur cuiuscunque solidi
innatantis
quota portio emergat ex aquâ aut
alio
humido: ibi enim solidum intrans hu­
morem
consistit, vbi grauitas partis in aëre
extantis
æqualis est leuitati portionis in hu­
mido
immersæ: id autem fit, quando pars
demersa
ad extantem est vt grauitas specifi­
ca
solidi innatantis ad differentiam grauita­
tum
solidi & humidi. Si enim quæratur
quota
portio plumbi extaret ex mercurio (est
autem
plumbum ad mercurium vt 11 ad
13) statim dicetur molis plumbeæ (2/13) extare,
& (11/13) immergi; quia nimirum singulæ partes
immersæ
in mercurio leuitant vt 2, singulæ
autem
in aëre extantes grauitant vt 11. Si
igitur
vt grauitas in aëre ad leuitatem in mer­