| Casati, Paolo Terra machinis mota 1658 | ||||||
|
208
GB, & aquam OMRS descendentem essę
maiorem aquâ CDFE descendente.
Nam si KV non est maior quàm AH,
ergo aut æqualis, aut minor. Sit æqualis: er
go quia HG & VN æquales sunt ex hypothe
si, & VK ipsi HA æqualis dicitur, etiam
reliquæ KN & AG, hoc est OS & CE, æqua
les sunt: ergo aquæ OMRS & CDFE æqua
lem habentes altitudinem sunt inter se vt
bases, hoc est vt superficies OM & CD. At
qui superficies OM maior est superficie CD,
ergo aqua OMRS maior est quàm aquą
CDFE: sed aqua descendens est æqualis mo
li corporis NL, quæ replebat spatium reli
ctum; igitur maior est moles NL quàm GB:
est autem NL æqualis parti eleuatæ VO, &
GB æqualis est parti eleuatæ HC, ergo VO
maior est moles quàm HC: hæ verò moles
VO & HC sunt vt altitudines, quia ex hypo
thesi data solida sunt æqualia, similia, & si
militer posita; ergo maior est altitudo KV
quam altitudo AH.
Quod si KV dicatur minor quàm AH
ergo ex æqualibus VN, HG, demptis inæ
qualibus, remanet KN maior quam AG,
hoc est OS maior quam CE: aqua igitur
OMRS maiorem habens basim ac maiorem
altitudinem, quam aqua CDFE, maior quo