197
addatur grauitas aquæ in aere † 5 1/3, erit spe­
cifica
globi leuitas in aere ——4 1/6. Quàm̨
bellè
itaque res Archimedi successisset: quan­
do
quidem vbi terram eleuasset, vt aqua
in
latus secessisset, telluris globus non solùm
ex
aquâ emergeret, sed relictâ in vniuersi
centro
aquâ auolaret supra aërem, donec of­
fenderet
medium æqualis leuitatis supra aë­
rem
communem. Quarè machinationibus
opus
esset non ad mouendam, sed ad reti­
nendam
tellurem.

Gal. Quod tellus, sublatâ aquâ, leuior
sit
quàm aer iste communis, quem spiritu
ducimus
, vix adduci possum, vt credam: id
autem
cùm ex hypothesi à vobis constitutâ
sequatur
, hypothesi ipsi probabilitatem de­
mit
. Quapropter aut nimiam igni leuita­
tem
, aut nimiam molem tribuistis; atquę
adeò
vtramque aut alterutram temperarę
oportet
. Equidem existimo in leuitate po­
tiùs
peccatum fuisse quàm in mole: mihi si­
quidem
facilè persuadeo ingentem ignium
vim
intimis terræ visceribus concludi, quo­
rum
potissimùm administratione naturą
perficit
pretiosam illam metallorum supel­
lectilem, quibus sodinæ ditantur: certum
est
autem calore humidum attenuante com­
misceri
spiritus metallicos partibus fixis, at­