| Casati, Paolo Terra machinis mota 1658 | ||||||
|
Sic si ferri leuitatem in mercurio ex. gr.
deprehendebam æqualem drachmis 29 1/2 e
iusdem autem ferri grauitas in aquâ erat dra
chm. 36 2/3, arguebam ferrum medium esse
inter mercurium & aquam; adeòque addi
tis hisce differentijs, nota erat differentia in
ter mercurium & aquam 66 1/6: quarè ponde
rato ferro in aëre & inuento drachm. 42, a
qua reperitur 5 1/3, atque adeò mercurius 71 1/2.
Quod si ferri loco solidum ligneum vsurpa
bam, cuius leuitas in mercurio esset 67 1/2, le
uitas verò in aquâ 1 1/3; quia in vtroque leui
tabat, intelligebam aquæ grauitatem me
diam esse inter lignum & mercurium: qua
propter harum leuitatum differentia 66 1/6, vt
priùs, est differentia inter aquam & mercu
rium.
Hac, inquam, librâ, quam tunc eum in
vsum excogitaui, si vasculum igne plenum
& clausum, ne auolet, dederitis, eius leuita
tem intrà aquam in vase KL explorabimus,
additâ, pro ut opus fuerit, vel demptâ ipsius
vasculi intrà aquam grauitate vel leuitate.
Guld. Nolo me duriorem præbere iņ
extenuandâ ignis leuitate, quamuis aëris in
æolipilâ candenti leuitatem non adeò mul
tam deprehenderim. Vnam aliquam statue