174
in aquâ. Hanc autem grauitatem defecti­
uam
vocemus leuitatem, nec ab hac vocę
abhorreamus
.

Et sanè vsus iste numerorum defectiuo­

rum
ad leuitatem exprimendam mihi vide­
tur
aptissimus, ita vt leuissimo negotio con­
stet
, vtrùm oblata moles composita leuior
sit
, an grauior quàm aqua. Si enim datâ Ra­
tione
molis corporum totam molem com­
ponentium
, & datâ Ratione grauitatis sin­
gulorum
aut leuitatis specificæ intrà aquam,
ducatur
numerus partium in numerum, quo
leuitas
, aut grauitas designatur, horum sum­
ma
si defectiua sit, molem illam aquâ leuio­
rem
indicabit. Quæramus ex. gr. an dolium
ferreis
circulis firmatum, ac vino plenum,
sit
leuius aquâ, nec ne. Et primùm quarum
partium
ferrum est 3, earum sit lignum 400,
& vinum 100000. Deinde specifica in aëre
grauitas
ferri sit 42, ligni 4. vini 5 1/4 ad
quam
5 1/3. Est igitur grauitas specifica ferri
in
aquâ + 36 2/3, quæ per 3 numerum partium
ducta
dat totam ferri grauitatem + 110. Gra­
uitas
specifica ligni in aquâ, seu potius leui­
tas
est——1 1/3, quæ per 400 numerum par­
tium
ducta dat totam ligni leuitatem——
533 1/3. Demum specifica leuitas vini in aquâ