| Casati, Paolo Terra machinis mota 1658 | ||||||
|
150
uitatis aquæ exsuctæ ad eiusdem aëris graui
tatem; modò hæc aquæ grauitas intelligatur
non in quocunque medio, sed in eodem, in
quo aër communis grauis est, in aëre vide
licet ignito & rarissimo. Verùm cum re
rum grauitates definiamus habitâ rationę
medij omnium rarissimi atque leuissimi ex
ijs, quibus communiter vtimur, hoc autem
medium aër sit, non video, cur aëris &
aquæ grauitates inuicem conferre oporteat
ratione medij, cuius nullus futurus est vsus.
Quod si metalla aquæ immersa dicuntur in
aquâ minùs grauitare pro ratione discrimi
nis, quod interspecificas grauitates interce
dit; cum aquam inter & aquam, aut aërem
inter & aerrem nulla reperiatur communiter
differentia, nulla pariter aquæ in aquâ aut aë
ris in aëre est grauitatio: ac proinde cum
aër in aëre constituatur, nulla est eius graui
tas, quam cum aquâ comparare oporteat.
Sed & vnum præterea addo, si placet.
Si ferri grauitatem cum aquæ grauitate con
ferre voluero, ferrum primùm in aëre ex
pendo, deinde in aquâ; & quæ fuerit pon
derum differentia, eam tribuo grauitati aquæ
secundùm molem æqualis ferro; & vt totum
ferri pondus ad hanc differentiam, ita graui
tatem ferri ad aquæ grauitatem secundùm