| Casati, Paolo Terra machinis mota 1658 | ||||||
|
141
cipiet leuitas non contemnendum; cum po
tissimùm ex globi totius grauitate demen
dum sit huius aquæ terram circumplectentis
pondus: iam enim non pars esset oneris mo
uendi, sed esset medium, in quo motus per
ficeretur.
Gal. Aëris, & ignis copiam in terrâ de
litescentem certis mensuris definire non pos
sumus, sed coniecturas tantùm persequi ne
cesse est: illud potius à Philosopho exigi pos
se videtur, vt aëris grauitatem cum aquâ
comparatam determinet. Quamuis autem
constipato intrà vas aëre aliquando depre
henderim aërem quadringenties aquâ leuio
rem, mihi tamen omninò non satis facio: ex
illo enim experimento hoc certè euincitur,
quod aër constipatus in aere communi non
constipato grauitat: sed cum varia sit aëris
constipatio, inconstans pariter est grauitatis
mensura, quæ ex illâ colligitur. Quare aëris
grauitatem explorare oporteret in medio le
uiore, quemadmodum aqua non intrà aquam
sed in aëre expenditur. Et quidem subiit ani
mum aliquando hæc cogitatio, vt subiectis
pruni aërem vehementer calefacerem, in
quo aërem communem phialæ inclusum ex
penderem; vt exploratâ deinde eiusdem