7
D ipsius C, & E ipsius D, & M ipsius E. Quare
Ratio
motûs potentiæ M ad motum ponderis
P, ex vnicâ Ratione quintuplâ, & quinque
vigequintuplis componitur: Est igitur motus
potentiæ
ad motum ponderis vt 48828125
ad
1: & potentia, quæ pondo centum valeat
attollere
, pondus librarum 4882812500
mouebit
.

Cum itaque tam immane pondus moueri
possit
quinque tantum cochleis insinitis,
quæ
totidem dentatis tympanis congruant;
contra
verò, reiectâ helice, decem maiora
totidemque
minora tympana componi opus
sit
, vt pondus idem attollatur; liquidò constat
longè
faciliorem esse multiplicis cochleæ, quàm
Glossocomi vsum; ac proinde quadragesi­
mum
Archimedis inuentum helicem fuisse,
procliuius
est opinari.

Gal. Nec ego inficior, nec diffitetur Gul­
dinus helicis infinitæ vires cæteris machi­
nationibus
longè præstare: sed quæ nos cogit
necessitas
affirmandi Archimedem quadra­
gesimo
loco in inuentum planè facillimum
incidisse
? Quis fuerit Archimedææ contem­
plationis
scopus, in quo conquiesceret, me,
fateor
, later Quid verò, si quis machinæ faci­
litatem
non in eo statuendam censeat, quod
illa
paucioribus membris contineatur; sed in