| Casati, Paolo Terra machinis mota 1658 | ||||||
|
133
803.257487.685000.000000.
LXV
Pondus ter
reni globi
quàm nota
biliter mi
nueretur ex
aquæ seces
sione.
Hoc autem pondus ex totius globi graui
tate demptum faciliorem efficeret terræ
motionem, vbi iam tota terra aliquo usque
ab vniuersi centro recessisset, ibique aquam
ferè totam, quæ nunc in globi superficię
fluit, reliquisset. Sed quid si in maris fundo
amplæ pateant voragines, per quas in tellu
ris cuniculos aqua se insinuer, ingentesque
abyssos creet? An non per hiatus eosdem
aqua se exoneraret tellure in altum sublatâ ?
Ex quo & illud consequeretur, quod in im
mensa illa hydrophylacia aër tenuisque va
por defluenti aquæ succederet, fieretque to
tius compositæ molis grauitas secundùm
speciem minor. Verùm terræ viscera nę
scrutemur; aquasque illas hypogæas suis in
conceptaculis stagnantes relinquamus. A
qua certè, quæ terræ faciem nunc alluit,
tanta est, vt si eam discessisse in locum alium
à tellure animo concipiamus, continuo non
exigua sanè momenta ex globo terraqueo
dempta intelligamus. Et si ad manum esset
schedula, in qua Mersennus rationes digessit,
quibus telluris grauitatem nudius tertius in
uestigabat, numerum hunc librarum ex illo
subducentibus constaret non planè contem
nendum esse hoc laboris compendium.