| Casati, Paolo Terra machinis mota 1658 | ||||||
|
119
fundamenta sternis: ac, quæ mihi aduersą
est fortuna, nusquam licuit integrum librum
reperire, ex quo nostri exemplaris hiatum
supplerem, Id quod te præmonuisse oppor
tunum fuit, ne, si fortè nobis non conuene
rit, me contradicendi studio actum putes:
nisi me tamen mea fallit opinio, in minimis
dissentiemus.
Gal. Libens audio, qui contra senserint.
Sed ne te longiùs ab instituto tuo, veriùs di
cam, nostro, abducam; quidnam ex aquâ
emolumenti speras ad facilem terræ motio
nem, de qua nobis fuit disputatio?
Guld. Futurum puto, vt plurimum pon
deris de terreno hoc orbe, qui aquam pariter
ac terram complectitur, deduceretur. Illud
enim extra omnem controuersiam positum
accipio, quod aqua aëre grauior est; & fluida
cùm sit, semper ad inferiora delabitur, vt
infra aërem vniuersi centro vicinior consistat.
Ex quo fit, vt nusquam quiescat, nisi vbi
nullus patet locus, in quem descendat. Qua
rè cum sola superficies sphærica paribus ra
diis à centro remoueatur, aquæ quiescentis
superficiem sphæricam esse necesse est: quan
doquidem siquæ superficiei partes à centro
longiùs abessent, vtpote altiores ad motum
procliues non subsisterent, sed humiliorem