| Casati, Paolo Terra machinis mota 1658 | ||||||
|
118
quæ subitam approbationem temerè extor
quere viderentur; sed quoniam, vbi multa
sunt, quæ sibi aptis nexibus cohærere de
beant, ne veritatis compages luxata pereat,
periculosum & lubricum est facilè assentiri,
nolui me in præcipitem locum committere;
sustinendam potiùs tantisper omnem assen
sionem duxi, dum rem totam discretè &
electè suas in partes, te pro tuâ sapientiâ
opem ferente, digererem. En habes, qui
bus stimulis actus mihi imperare non potue
rim, vt à te diutiùs abessem.
Gal. Gratias tibi habeo, mi Guldine, im
mortales; quod spem iniicias audiendi ex te
hodie, quid de iis sentias, quæ iam tum ab
anno huius sæculi duodecimo conscripsi de
Innatantibus.
Guld. Librum legi tuo dignum ingenio;
nec potuit feliciùs enodari, quam constitue
ras examinandam quæstionem de solidis in
natantibus, quamuis humido secundùm spe
ciem grauioribus, si quidem solitaria suman
tur, componentibus tamen vnâ cum aërę
sibi adhærescente molem aquâ non grauio
rem. Illud maximè dolui, quod nactus sim
exemplar siue Bibliopolæ sine Bibliopegi in
curiâ mutilarum integro folio, & quidem il
lo ipso, in quo totius futuræ disputationis