117
an quam ex eo, quia innatans sit, tellus ma­
neat
, quemadmodum lignum vel aliquid tale
aliud;
etenim horum super aerem quidem ni­
hil
natura aptum est manere, sed super aquam.
Id
quod mihi in mentem reuocauit eadem
prorsus
apud Senecam à me iam pridem le­
cta
lib. 6. Nat. quæst. cap. 6. terram videli­
cet
totam, Thaletis opinione, subiecto hu­
more
portari, & innatare, ita vt vndâ susti­
neatur
orbis velut aliquod grande nauigium.
Ex
quo ille ab eodem Senecâ lib. 3. cap. 13.
reiectus
non satis aptè terræ motuum causam
inferebat
, perindè atque si nauigium hoc in­
natans
concuteretur. Tum, quæ est phan­
tasmatum
atque formarum menti inhæren­
tium
mira connexio, vix cæperam tacitus
ridere
commenticium ingentis huius nauigii
nullos
in scopulos impacti tremorem, cum
in
eius grauitatis considerationem delapsus
sum
: tenuique hac vellicatione excitatæ he­
sterni
nostri congressus reliquiæ animo insi­
dentes
me protinus abripuerunt, & sensim
nec
aduertentem deduxerunt ad eam cogi­
tationem
, vt suspicarer ex aquarum naturâ,
ad
tellurem Archimedæis machinationibus
mouendam
, subsidium aliquod comparari
posse
. Plura illicò huic cogitato affinia
mentem
confusè & permixtè irruperunt,