| Casati, Paolo Mechanica 1684 | ||||||
|
765
no erectis atque infixis ad perpendiculum duobus ferreis pedi
bus ferreo pariter transversario firmatis, in quo excavata co
chleæ congruens Matrix, typus inter laminam & cylindrum
interjectus validè urgetur ex cylindri convolutione, & imagi
nem exprimit: quia videlicet superiori cylindri Capiti quadra
to inseritur longior ferreus vectis hinc atque hinc productus,
ut duplici ejus extremitati duplex potentia, si opus fuerit, ap
plicetur. Quapropter ab axe cylindri ad vectis hujusmodi ex
tremitatem ducta linea est Radius circuli potentiæ motum de
terminantis; atque si hujusmodi Radij longitudo ad spirarum
intervallum fuerit ut 50 ad 1, circuli diameter est 100, ejusque
peripheria major quàm 314; & potentiæ motus ad motum typi
laminam prementis est ut 314 ad 1: idcirco si in vectis extremi
tatibus sint singuli homines perinde conantes, ac si libras 50
singuli moverent, premitur typus vi hujus cochleæ quasi à
pondere librarum 31400.
Quod autem de pressione dicitur, simili ratione intelligen
dum est de ponderis elevatione, si fortè aut inferiori cylindri
basi adnexum fuerit, aut ejus capiti impositum; sicut enim cor
pus prementi resistit ratione particularum constipatarum, ita
elevanti repugnat ratione suæ gravitatis: utrobique igitur simi
lem virtutem habet potentia ad vincendam resistentiam, quan
do utrobique eadem invenitur Ratio motuum atque momento
rum. Propterea in hujusmodi cochleis, quæ infixo Radio con
volvuntur, non est admodum anxiè procuranda cylindri cras
sities, modò satis solidus sit, nec fragilis: eadem quippe est cir
culi à potentiæ motu descripti peripheria, sivè major sit, sivè
minor cylindri crassitudo, quando eadem est potentiæ distan
tia à cylindri axe, ac proinde idem est momentum.
Illud quidem ad rem facit maximè, quam obliquè inclinatus
sit spirarum ductus; hinc enim oritur intervalli Ratio inter pro
ximos spirarum circuitus, qui frequentissimi sunt, ac brevi in
tervallo disjuncti, si linea spiralis sit maximè inclinata, rari au
tem atque notabiliter sejuncti, si illa fuerit ad majorem angu
lum (acutum tamen) erecta: Est nimirum hujusmodi interval
lum æquale Tangenti anguli inclinationis, posito Radio am
bitu basis cylindri; ipsa autem spira est ejusdem anguli Secans.
Quare datâ cylindri diametro, invenitur peripheria basis; &