| Casati, Paolo Mechanica 1684 | ||||||
|
723
ex quercu gallam decerpat, & malleo percutiat, ob nimiam
galbuli, & gallæ levitatem multo infirmior erit ictus, quàm si
æqualem globulum eburneum percuteret. Ad hæc, forma
quidem apta esse potest, nec gravitas aut moles nimia, sed quia
corpus percussum nequit percutienti cedere, nisi corpus aliud
proximum repellatur, propterea augeri potest resistentia: sic
sublicas acuminatas in terram adigimus fistucâ sivè directas ad
perpendiculum, sivè pronas; sed ea potest esse telluris densitas
compressionem respuens, ut sæpiùs cadens fistuca parum profi
ciat. Demum si corpus percussum antè ictum non quiescat, sed
opposito motu occurrat percutienti, quò velociùs movetur, &
directione magis oppositâ, etiam magis resistit, & utrumque
vicissim est percutiens & percussum; nisi quod percutientis vo
cabulum validiori conceditur. Contra verò languidior accidit
percussio, si corpus percutiens assequatur aliud, quod ad eas
dem partes tardiùs movetur; eóque minor est resistentia, quò
minor est in velocitate motuum differentia. Sic decidentis ex
altitudine non modicâ lapidis ictum manu citrà læsionem exci
pimus, si illius motui, ubi manum attigerit, exiguo minoris
velocitatis discrimine obsecundemus: hæc siquidem exigua re
sistentia modicum quid impetûs deterit, & quia aliquot mo
menta durat, ita sensim extenuatur impetus, ut demum qui re
liquus est nocere non valeat.
Hoc artificio procul dubio utebatur quidam, qui ante ali
quot annos, ut ex viro fide digno tanquam rem notissimam ac
cepi, Mutinæ ensem eâ dexteritate in altum projiciebat, ut per
pendicularis recideret mucrone deorsum converso, quem ca
dentem nuda manûs vola innoxiè excipiebat; sed cum aliquan
do invitus cogeretur, ut id noctu experiretur in conclavi mul
tis facibus illustrato, cùm (deficiente constanti & clarissimâ
diurnâ luce, quam æmulari non potest tremula & inconstans
facium, quamvis multarum, flamma) non ita exactè asseque
retur descendentis gladij motum & velocitatem, finem fecit lu
do manum trajectam referens.
Postremum caput, ex quo resistentiæ modus desumitur in
percussionibus, est ipsa positio corporis percussi, prout directè,
aut obliquè, ictum excipit, hoc est quatenus linea directionis
motûs, quo fertur corpus percutiens, incurrit in corporis per-