634

Simili ratione si in A sit clavus, cui superior trochlea stabi­
lis
permanens affigatur; extremitas verò funis ductarij M ad­
nectatur
brachio libræ ad æquilibrium constituendum sufficit
in
N quinta pars gravitatis trochleæ inferioris unà cum saxo F,
& ductu funis MI. Facto igitur in H additamento gravitatis,
ut
tollatur æquilibrium, indicabitur quanta resistentiæ accessio
fiat
ponderi F ex axium cum orbiculis conflictu: atque simili­
ter
repositis loco trochlearum annulis, post æquilibrium aucto
pondere
N donec deprimatur, innotescet resistentia orta ex fu­
nis
cum annulis affrictu.

Hinc apparet primò satius esse hoc posteriore modo ope­
rari
, quia longè minus pondus requiritur in N, quàm in D.
Secundò ad tollendum pondus F cum trochlea inferiore, si
superior
fixa maneat, tantam vim in potentiâ requiri, quan­
opus esset ad attollendum absque ullâ machinâ pondus N
præponderans;
ad attollendum verò idem saxum F cum
utrâque trochleâ, trahendo scilicet sursum trochleam A,
tantam
vim exigi in potentia, quanta requiritur ad attol­
lendum
pondus D præponderans. Tertiò, retentis iisdem tro­
chleis
, sed mutato pondere F, examinari posse, an, & quan­
to
major resistentia oriatur ex majore pressione axium,
quando
pondus est majus. Quartò. mutatis trochleis, & pon­
dere
eodem retento, disparitatem aliquam inveniri, quia non
omnium
trochlearum axes sunt æquè teretes, ac politi,
& suorum orbiculorum foramini congruentes. Quod si, exa­
mine
hujusmodi semel instituto, orbiculos manu paulisper
convertas
, & iterum idem examen instituas, neque æqua­
lis
inveniatur resistentia, indicium erit foramen orbiculi,
aut
fortasse etiam axem, non esse, exquisitè rotundum.
Quintò. simili examine in annulis inito deprehendi posse,
an
faciliùs succedat tractio fune crassiore, an verò te­
nuiore
.

Non ita tamen necesse est indicatâ methodo uti, ut, si
non
placeat jugum libræ æqualium brachiorum adhibere,
nequeas
loco libræ stateram applicare ut trochleæ A, aut
funis
extremitati M: primùm enim indicabitur æquili­
brium
: deinde longiùs reducto sacomate, usque dum appa­
rere
incipiat præponderatio, innotescet quantitas impedimen-