| Casati, Paolo Mechanica 1684 | ||||||
|
545
ad motum potentiæ, & reciprocè ita potentiæ vis movendi, ad
pondus. Quare ulteriùs manifestum est, si majore potentiæ vir
tute opus fuerit, spectatâ ponderis movendi difficultate, posse
augeri manubrium, ut majora sint potentiæ momenta. Quo
niam verò non semper in promptu est opportunum manubrium,
suaderem extremum axis caput, quod manubrio inseritur, qua
dratum fieri, & longiusculum esse: loco autem vulgaris manu
brij habeatur crassioris cylindri frustulum MN, in cujus imâ
basi circa centrum excavatum sit quadratum foramen S ad exci
piendum caput axis, & ipsius cylindri scapum penetrent fora
mina rotunda R, T, quibus pro opportunitate inseri possint ba
culi sive longiores, sive breviores. Porrò cylindri crassitiem
nihil obesse apertè constat, si quidem sola rotulæ semidiameter
attenditur ad definiendum ponderis motum comparata cum ba
culi longitudine, quatenus potentia ab axe rotulæ distat.
Quod si uno eodémque tempore duo pondera in oppositas
partes dispellere, aut sibi invicem propiora fieri oporteat, simi
lem alteram laminam priori parallelam in eodem plano sed con
trario modo positam (ut scilicet extremitas similis ipsi ACD
respiciat prioris laminæ extremitatem B) in oppositâ rotulæ
parte colloca ad I, ut pariter laminæ dentes rotulæ dentibus im
plicentur: Quia enim circuli circa suum centrum circumacti
partes adversæ oppositis motibus cientur, etiam laminarum ex
tremitates, quæ pondus propellunt aut trahunt, in contrarias
partes à rotulâ circumactâ moventur, ita ut vel à se invicem re
cedant, vel ad se mutuò accedant.
Hoc idem quod laminæ rectæ dentatæ tympano similiter den
tato implicitæ contingit, accideret pariter, si illius in circulum
inflexæ extremam oram dentes ambirent: quemadmodum enim
recta lamina AB, tympani HI conversi ductum sequitur, ita il
la in circulum conformata circa suum centrum moveretur à
tympani dentibus impulsa; eâ tamen ratione, ut duarum hujus
modi rotarum se invicem mordentium conversiones in opposi
tas plagas tenderent; si enim prioris rotæ pars superior Occa
sum versùs converteretur, posterioris rotæ pars item superior
Ortum versùs convolveretur; & si adhuc tertia rota dentata ad
deretur, hæc iterum proximæ adversata ad occasum pergeret;
atque ita deinceps alternis conversionibus sibi vicissim respon
dentibus.