453
moliri, quo & facile uteremur, & aliquod laboris compen­
dium
inveniremus.

Ratione suæ longitudinis ad unum aliquod vectis genus re­
ferendus
est remus, ad cujus caput applicatur potentia, videli­
cet
remex; extrema palmula immergitur aquæ, & circa me­
dium
innititur scalmo: sed aquæ ne? an scalmo? ratio fulcri
conveniat
, disputatur. Si Aristoteles audiendus esset mechan.
quæst. 4. hypomochlion fit scalmus, stat enim ille, pondus verò mare
est
, quod propellit remus, vectem autem movens ipse est remex. Id
quidem
verum esset, si quis anchoris nondum solutis, & stante
navi
, adumbratâ ad speciem remigatione se exerceret; nil enim
præstaret
præter aquarum impulsionem. Cæterùm nautæ re­
morum
pulsu non aquam verberare, sed navim impellere con­
tendunt
. Igitur aqua, cui remi palmula immergitur, divisio­
ni
resistens, atque impediens motum palmulæ, hypomochlij,
cui
vectis, hoc est remus, innititur, rationem habet; navis ve­
ipsa, quæ promovetur, quatenus est scalmo conjuncta, uti­
que
est pondus, ex cujus movendi, non ex aquæ repellendæ
difficultate
æstimandus est nautarum labor: alioquin eodem
remo
, qui scalmo similiter insisteret, æqualis labor esset, sive
actuarium
, sive corbitam impellere oporteat; pari siquidem
aquæ
occurrit utrobique palmula. Manifestum est igitur pon­
dus
vecte promovendum navim esse, non aquam, ac propterea
hypomochlij
vices aquam subire, adeóque remum censendum
esse
vectem secundi generis, cujus extremitates potentia &
fulcrum
occupant.

Hinc est aliquod semper haberi laboris compendium, pon­
deris
enim motus, qui vecte perficitur, minor est motu poten­
tiæ
remi capiti applicatæ, illud enim minùs, hæc magis ab hy­
pomochlio
distat. Motus, inquam, qui vecte perficitur, mi­
nor
est motu potentiæ; fieri enim contingit, ut vi impressi im­
petûs, etiam cessante remigis impulsione, navis promoveatur,
adeò
ut pro ratione impetûs multo major sit navis motus, quàm
potentiæ
impellentis. Verum hoc non ex vecte ob idipsum,
quia
vectis est, oritur, sed quia navis innatans aquæ non eam
invenit
à corpore fluido resistentiam, quam cæteroqui ex mu­
tuo
tritu inveniunt pondera corpori solido insistentia, etiamsi
vecte
horizontaliter moveantur; ac proinde impressus impetus,