399
tùm ratione gravitatis, tùm ratione positionis & distantiæ, quæ
legem
daret motui, ac proinde utrumque æqualiter cederet
virtuti
potentiæ. At si pondus A minus fuerit, quàm pondus B,
sed
reciprocam Rationem habeant distantiæ potentiæ existentis
in
E, ut sit EB ad EA, in Ratione ponderis A ad pondus B;
adhuc
æquales sunt resistentiæ; sicut enim in plano Verticali
potentiæ
in E sustineret utrumque pondus in æquilibrio, ita in
plano
horizontali trahens aut impellens utrumque æqualiter
moveret
.

Sint igitur pondera A & B sive æqualis gravitatis, sive inæ­
qualis
, & ita potentia sit in E, ut EB ad EA non sit in Ratio­
ne
ponderis A ad pondus B: utique si B moveri non posset,
potentia
E circa B, tanquam circa centrum, describeret ar­
cum
EI, & pondus A arcum AF: similiter si pondus A immo­
tum
maneret, potentia circa A, tanquam circa centrum, des­
criberet
arcum EH, & pondus B arcum BG, ex hypothesi
æqualem
arcui AF. Potentia igitur in E faciliùs cæteris pari­
bus
moveret pondus B sibi proximum, quàm pondus A remo­
tum
, si singula singillatim movenda essent; quia, cum arcus
EH major sit arcu EI, arcus autem BG, & AF sint æquales,
major
est Ratio EH ad EI quàm BG ad AF; & per 27. lib.5.
vicissim
EH ad BG habet majorem Rationem quàm EI ad
AF. Cum itaque neutra extremitas immota maneat, sed ambo
pondera
moveantur, minùs movetur A, quod difficiliùs, ma­
gis
B, quod faciliùs: ac propterea A simpliciter fungitur mu­
nere
hypomochlij ad motum ponderis B: hoc verò vicissim ad
ponderis
A motum, quamvis minorem, subit vicem fulcri:
Neque
enim hic unum tribus motibus, potentiæ videlicet &
duorum
ponderum, commune centrum reperire est, quia ad
eandem
partem omnium motus dirigitur. Hinc si fune alligato
in
E trahas vectem cum ponderibus, punctum E neque omni­
no
versùs I, neque omnino versùs H dirigetur, quamquam ad
H potiùs, quàm ad I inclinabitur; quia faciliùs A vectis
punctum
respondens ponderi convertitur circa centrum gravi­
tatis
ponderis, quàm propellat aut trahat totum pondus, pro
ut
ferunt, & ipsius gravitas, & ejusdem distantia ab E, quæ il­
lius
resistentiam componunt.