| Casati, Paolo Mechanica 1684 | ||||||
|
262
revolvuntur ad æquilibrium; cum enim æque ponderent, æquales etiam
in circulo fieri descensus par est.
Meam hebetudinem dissimulare non possum, qui hujusce
Keplerianæ argumentationis vim satis assequi non valeo: quid
enim, si fieret æquilibrium horizontale ponderum, facta in K
suspensione? an propterea consequens est fieri æquilibrium
etiam in situ CAD, nisi aliunde probetur? sed quod ad rem
nostram attinet, pondera alligata, & adnexa libræ non ita con
sideranda sunt, ut ambo descendant, si comparatè sumantur,
sed alterius propensio ad motum deorsum comparanda est cum
alterius repugnantiâ ad motum sursum, & vicissim hujus pro
pensio ad descendendum cum illius resistentiâ, ne ascendat.
Quapropter si ex D pondere majore auferatur excessus supra
pondus C, & fiant æqualia pondera, non possunt ad æquili
brium horizontale redire, nisi C descendat, D verò ascendat:
Cum autem hujus ascensus GA sit æqualis descensui HA, nul
la est ratio, cur propensio ponderis C vincere debeat æqualem
ponderis D resistentiam.
Deinde quid intelligendum est, cum dicitur ipsius C descen
sus esse BH, ipsius verò D descensus esse BG? ex B enim non
utrumque descendit, sed alterutrum: & si pondus D descendis
set ex B, ex adverso pondus C ascendisset ex F; cúmque illius
descensus esset BG, hujus ascensus esset FH; sunt autem BG
& FH æquales. Quòd si non motus præcedens, sed sola pro
pensio ad descendendum & repugnantia ad ascendendum con
sideretur pro ratione positionis, pondus D habet mensuram
propensionis ad descendendum, non motum (qui fortasse tran
siit) ex B in D, sed quem in eo situ posset perficere ex D in F:
atque adeò ipsius D descensus est GF, ejusque resistentia, ne
ascendat usque ad summum est GB, & vicissim ponderis C pro
pensio ad descendendum non est ex B in C, sed ex C in F, si
usque ad imum descendat, habens mensuram HF, ejus verò
repugnantiam ad ascendendum metitur HB. Est igitur mani
festum uniuscujusque ponderis propensionem habere opposi
tam resistentiam æqualem (est enim propensio GF æqualis re
sistentiæ HB, & propensioni HF æquali est resistentia GB)
ac proinde nullum sequi posse motum ponderum æqualium à
centro A æqualiter distantium. At, inquis, quid causæ est,