| Casati, Paolo Mechanica 1684 | ||||||
|
255
majora habent momenta, quibus deorium urgentibus corpus
revolvitur. Id quod multò magis contingit in Acrobarycis, quæ
nimirum gravitatem in summitate habent, ut si corpori BC in
superiori parte adnexa esset pyramis D; cum enim totius com
positæ molis ex solido BC, & pyramide D, centrum commu
ne gravitatis non esset in A, sed adhuc superius procul à polo
I, qui est centrum motûs, factâ levi inclinatione multo plus
gravitatis esset ex parte C, quàm ex opposità B, ut constat:
nam quò altius & remotius est centrum gravitatis, eò faciliùs
linea directionis cadit extra punctum vel lineam sustentationis,
facta pari inclinatione.
Liceat autem hîc obiter, quasi cerollarij loco, attingere
æquilibria corporum humido insidentium, & Acrobary corum
fluitantium, in quibus pariter Rationes libræ agnoscentur, si
rectè perpendatur, ubi fiat sustentatio. In omni igitur corpo
re fluitante duplex pars consideranda est, & quæ intrá humi
dum mergitur, & quæ in aëre extat: illa quidem utpote secun
dùm speciem minùs gravis, quàm humor, levitat, hæc verò
aëre gravior gravitat: Quare & illa suum habet centrum levi
tatis, & hæc centrum gravitatis; nec posset corpus datam posi
tionem servare, nisi in eâdem lineâ perpendiculari ad universi
centrum tendente esset utrumque centrum & levitatis & gra
vitatis; cumque par sit virtus ascendendi virtuti descendendi,
neutrâ prævalente, & sibi vicissim utrâque obsistente, consistit
corpus. Quòd si non in eodem perpendiculo sit utrumque
centrum, utrumque suâ viâ pergere potest, illud ascendendo,
hoc descendendo. Sic baculum rectum in aquam immittens,
manúque retinens, ne in alterutram partem inclinetur, mergi
quidem illum videbis pro Ratione specificæ suæ gravitatis, quæ
minor est specificâ gravitate aquæ, sed erectus non manebit,
nisi quandiù retinueris; nam ubi illum dimiseris, statim cen
trum gravitatis descendet, & levitatis centrum ascendet, quia
vel exiguus aquæ motus partem immersam inclinans satis est,
ut centra illa non eidem perpendiculo respondeant; ac prop
terea demùm baculus jacens innatabit.
Quiescente igitur corpore in humoris superficie, mani
festum est centrum gravitatis partis extantis in eodem perpen
diculo esse cum centro levitatis partis demersæ. Quare si