| Casati, Paolo Mechanica 1684 | ||||||
|
234
si solùm habere velimus pondera infra 121: quæratur usque ad
52, & quia inter 40 & 52 differentia est 12, quintum pondus
ut 12 sufficiet. Hinc quia ad libram requiruntur solum 24 se
munciæ, ad unciam 24 scrupuli, ad scrupulum 24 grana, si
pondera sint in Ratione triplâ, sufficiunt tria ponderâ 1. 3.9.
quæ conficiunt 13, & quartum pondus sit 11, ut compleatur
summa 24: & in Ratione duplâ sufficiunt quatuor pondera
1. 2. 4. 8. quæ conficiunt 15, & quintum pondus 9 complens
summam 24. illud est, quod requiritur, ut ex adjectis Tabel
lis liquet.
TABELLE WAR HIER
TABELLE WAR HIER
Unum hîc, ubi de Ponderibus sermo est, obiter moneo, libræ
nomen apud Romanos æquivocum fuisse, alia enim erat libra
Ponderalis aridorum, alia Mensuralis liquidorum (& potissi
mum olei, quod cornu librali metiebantur) quam incisis & in
sculptis lineis in uncias 12 partiebantur, quemadmodum & li
bra pondo in uncias pariter 12 distinguebatur: sed inter utram
que libram, si materia ipsa ad pondus revocabatur, non exi
guum erat discrimen; ut enim ex proprio experimento testa-