194
figure
solùm
pondus S, sed & Poten­
tiam
, quæ est in R. Contrà ve­
si orbiculus V sit adnexus pon­
deri
T, funis autem orbiculo in­
sertus
alligetur clavo in N, & po­
tentia
P sursum trahat, constat ab
axe
quidem orbiculi sustineri so­
lum
pondus T; à clavo verò N
non
totum pondus T sustineri,
sed
ejus semissem, nam etiam Po­
tentia
P sustinet pondus. Validior
igitur
esse debet clavus M quàm
clavus
N, hic enim ponderis se­
missem
fert, ille verò plus quàm
duplum
. Potentia enim R major
est
pondere S.

Quòd si tàm pondera S & T,
quàm
clavi M & N, atque Po­
tentiæ
R & P non in plano Ver­
ticali
, sed in Horizontali constituantur, certum est pondera
S & T non suspensa sed jacentia, nihil adversùs clavos M &
N;
aut adversùs suorum orbiculorum O & V axes conari, im­
neque adversùs Potentias R & P; quandoquidem toto nisu
plano
subjecto incumbunt, nullámque exercent Activam Re­
sistentiam;
sed Formalem tantummodo, quâ repugnent Po­
tentiis
moventibus: quæ quidem resistentia, tùm ex ip â pon­
derum
gravitate, tùm ex attritu subjecti plani componitur.
Clavorum igitur M & N ea sit, oportet, soliditas atque firmi­
tas
, quæ potentiarum R & P conatibus respondeat; ne forte
clavi
ipsi frangantur faciliùs, aut revellantur, quàm pondera
suo
loco dimoveantur. Sed hæc innuisse sat fuerit, ut singula
diligenter
à machinatore circumspicienda esse intelligatur; ne­
que
tamen in his ad nauseam diutiùs immorandum.