401
decrescat: huius postmodum aquæ percolatę,
libræ
duæ vel quatuor halinitro dum cogi­
tur
aqua feruente adduntur, eo tempore quo
vehementi
æstu spuma è cacabo exilire vi­
detur
. Alius nobilior modus, sed damnosior.
Vase ferreo halinitrum excipitur, vasa fer­
reo
etiam tegitur: admotis prunis adeò tor­
retur
, donec liquescat: si non perfectè liqua­
tum
fuerit, quod deprehenditur semoto teg­
mine
adhuc reposito tandiu ignibus vrgea­
tur
, donec liquescat perfectè: pòst tenuissimo
sulphuris
pulueris inspergatur, qui si non
spontè
accenditur, accendatur. Permittatur
igitur
quidquid est pingue exurere, hoc enim
supernatat
: inde amotum ab igne, fæce terrea
in
fundo relicta, totum cogitur in candidi
marmoris
speciem. Palam igitur est, quic­
quid
pingue est, celeri vstioni resistere: bitu­

men
salis aliquid continet, ob id magis suc­
cutit quam sulphur purum. Succussio omnis
aliquid
habet maius simplici ictu, vnde fit
vt
quæ tremulo ictu percutiuntur, faciliùs
frangantur
.

Cur halini­
trum maio­
rem
strepitum
sulphuræ
fa­
cit
.

Halinitrire.
purgatio.

Tremuli mo­
tus
effectus.

Iam primum hoc experimenta docent. Nam
si
gladium persico infigas, & illud suspendas
manu
, baculóque percutias gladium, non solùm
persicum, sed & nucleum leui ictu diuides:
hoc
enim sæpius expertus sum. Quinetiam fe­
runt
, crure bouis (osse scilicet) paleæ cumulo
superimposito
: inde ossi superposita securi:
icta securi fasciculo paleæ os ipsum confrin­
gi
: quod verum esse etsi mirum sit, constat
tamen
tremulo ictu validissimam vim inesse.
Quærendum igitur quam ob causam Ratio,
vt
mihi videtur, altera harum est, vel ambæ.
Prima, quod si tabulæ solidæ superstet quod
percutitur
, resistente tabula densius redditur
quod
percutitur, & pars ipsa quæ ictum ex­
cipit
: quare ictui minimè cedit, densum enim
quò
densius est, difficilius diuiditur: at si
molli
strato, vt lectulo, aut paleæ, aut nulli rei
penitus
incumbat, non densari potest, sed de­
hiscit
atque fatiscit. Ob hoc quæ sicca sunt, sic
faciliùs
diuiduntur. Causa alia est, quòd in
tremulo
ictu redit quod percutitur, nondum
finito
priore ictu: quare si redire debet altero
ictu
manente, quod percutitur omninò diuidi
necesse
est. Ob id si longus sit gladius, vehe­

mentius repercutitur & congeminabitur ictus,
quare
faciliùs diuidetur. Quòd si latior sit
gladius
artificiosè formatus, & ictus in extre­
mo
, vehementer repercutietur, quia multum
excipit
aëre, ideóque durissima diuidet. Alia
ratione
barbari gladios incuruos fingunt, in
quorum
dorso cauitas est, in quam argentum
viuum
imponunt, quod dum iuxta capulum
subsidet
, leuissimum ensem reddit: cum des­
cendit
, grauitate ac celeritate adeò ictus adau­

get
, vt si acies firma sit, arma diuidat. Neque
hoc
ensis genere, si modò robur vtenti adsit,
& chalybs durus ac tenax, violentius quic­
quam
ad hominum vsum potest excogitari.
Inde serræ ratio deducta. Fit hæc, vt cuique no­
tum
est, alternatis dentibus. Diuidit autem hac
ratione
: nam produci possunt atque extendi quæ­
cunque
rationem cognitam habent. In illa
igitur
partes duæ sunt, inanis & solida. Solida
inflecti
solet. Duo igitur dubitatione digna
videntur
: alterum, cur inane impetum addat:
reliquum
, cur obliquitas ad celeritatem scin­
dendi
multum conferat. Inde videbimus, cur
& quam longiores & tenuiores dentes, ac ra­
riores
fiant: quandoque autem crassiores, spis­
siores
, & breuiores, vt in lima: nam lima est
serra
, breuibus frequentibus & obtusioribus
dentibus
prædita: vt serra lima est, longis, ra­
ris
& acutis dentibus elaborata. Atque in vtro­
que
genere est discrimen: nam serra serra est

rarior
& acutior, & lima lima dentes habet
magis
obtusos, frequentiores & breuiores.
Simul etiam illud considerandum, an hæc se
consequantur
, scilicet gratia exempli, breues
& frequentes, & obtusi dentes, an verò alia
alium
finem habeant. Videntur igitur primum
inanitatis
illius tria esse commoda Primum,
quòd
impetum acquirat casu: nam aër (vt do­
cuimus
(motum cit & adiuuat: fit enim casus
per
inane, & impetus augetur. Secundum,
quòd
ferrum refrigeretur. Nam ferrum si
vndique
claudatur, incalescit, dum incales­
cit
, molle redditur & flectitur, vímque totam
amittit
. Tertium, quòd ea diuisione dentes
obliqui
fieri possunt. Quòd si integrum ma­
neat
, nec obliquitas illa admitti poterit: nec
si
admittatur, ad vsum perduci: & si perducatur,
manere
nequeat. Obliquitatis verò duo sunt
commoda
: alterum, vt scobi puteat exitus, re­
liquum
vt dentes faciliùs diducantur latiore
scissura
. Nam si scissura latior sit ob dentium
magnitudinem
, attamen difficulter serra mo­
uebitur
, scissura arctè dentes amplectente.
Est & aliud commodum, quòd non adeò ser­
ra
calescat. Vbi igitur molle est quod scindi­
tur
, raris dentibus & acutis longioribúsque ac
obliquis
mult vtemur. Vbi prædurum lignum,
serra
breues habebit dentes, minúsque acutos
tum
frequentiores & minus obliquos. Si ve­
ferrum secare expediat, dentibus opus erit
crassioribus
ne rumpantur, atque breuioribus
tum
rectioribus. Sed quia tales exiguum opus

ac
serò perficiunt, frequentes efficimus. Et
hoc
(vt dixi) genus serræ, lima vocatur. Magis
autem
in chalybe hæc obseruanda erunt.
Grauitas etiam in his magis necessaria est.
Leuitas in serra, nam in ea celeritatem quæ­
rimus
. Quæcunque igitur rara, longa, acuta,
obliqua
, leuia, in mollibus meliora. Tot igi­

tur
tantáque sunt inanitatis & obliquitatis in
serris
commoda. Sed in lima, cùm (vt dixi)
paruo
labore ducatur, dentes secundum lati­
tudinem
multiplices fecerunt. Sæpius enim
repetitum
est, quæ breui finem assequuntur,
viribus
maioribus indigere: quæ viribus in­
digent
exiguis longius tempus exposcere.
Fiunt & in hoc genere limæ surdæ, quoniam
tenuissimæ
, & aqua separationis imbuuntur.
Aqua sectionem iuuat, & strepitum minuit.
Verùm optimæ ex his forcipis formam refe­
runt
: vix enim fieri potest, vt quæ liberè su­
perducitur
strepitum non edat. Astricta verò
hoc
modo cum non subsiliat vel rodendo, vel
incidendo
absque strepitu secat.

Gladij ar­
ma
diuiden­
tis
constru­
ctio
.

figure

Serræ ratio

Limæ ratio.

figure

Sed iam ad terræmotus signa redeo,

quandoquidem
cáusas & species explicas­
se memini. Cum aquæ puteorum sulphur
metallicumve
aliud quid redolent, aut titu­
bant
, aut turbantur, aut incalescunt, aut sic­
cantur
præter rationem, terræmotum im­
minere
prænuntiat. Sic feruntur Ana­
ximander ac Pherecydes motum terræ