| Cardano, Girolamo De subtilitate 1663 | ||||||
|
400
rias in sinistrum promptè cordis ventriculum.
Quòd autem vel sic totum corpus immutare
possint, humorésque omnes mouere, mutare,
eiicere, experimentum in Indica lue ostendit,
vbi etiam ossa si expediat propellit. At serò
tamen dices: hoc quidem, quia non in tenuis
olei formam redactum est, sed ipsa argenti
viui substantia adhibetur, nec etiam præ
cordiis vt in venenis admouemus. Quonam
pacto autem arteriis illita tam promptè in
cor ferantur, hæc fermè verborum serie ex
plicuit Galenus: Aer qui nostrum corpus cir
cumambit, intrò per corporis raritatem pe
netrat. Dum enim per os spiritus exhalat ex
corde, circunfusus aër ab arteriarum osculis
illius loco rapitur, fitque, licet non eodem
tempore, gemina in spiratio, altera ex ore,
altera ex arteriarum osculis, quasi alterna vi
cissitudine. Constat igitur, quod simili impe
tu hauriuntur à corde, inhæréntque firmiter,
quæ arteriis illinuntur, seu venena sint, seu
venenorum auxilia, seu quæ venena propul
sant. Verùm adeò vehementi vi hydrargy
rium sorbetur ab humanis cordibus vt ex vl
ceribus capitis ex ore guttatim, tanquam è
pyxide decidens emanet: quamuis interitum
extinctúmque solis arteriis manuum ac pe
dum illitum fuerit.
Quomodo il
lita arteriis
curent vene
na, & sca
biem ac ta
lia.
Lib.4.c.1.
S. de doctri
na Hipp. &
Plat.cap.20.
Transtulit nimis nos longè à proposito
orationis continuitas, siquidem quòd moueri
semper aërem in his locis vbi liber est, atque
ideo in superiore regione, ea hoc ostendere
conabamur, quòd quiescens putrescat: ex hoc
inde in pestis narrationem prolapsi, nec re
uocati, quin potius ex illa in venenorum hi
storiam delapsi, quanquam non inutilem, lon
gè tamen (vt dixi) à proposito aberrauimus.
Igitur reuocandus est stylus ad aëris motum,
ac quietem. Refert Solinus, Olympum Thes
saliæ montem adeò in sublime ferri, vt pera
ctis anniuersario die sacrificiis, cineres im
moti maneant vsque in sequens sacrificium, quòd
toto anno montis vertex ob altitudinem ven
torum expers sit. Quòd si hæc causa est, cur
non Caucaso idem eueniet monti, qui Alba
nos & Colchidem à Sarmatia disterminat?
quem refert Aristoteles tantæ esse altitudi
nis, vt videatur ex ostio Mæotidis paludis, &
Solem in vertice vsque ad tertiam noctis partem
radiis illum illustrantibus ostendat: quod sphę
ræ ratio quanquam non patiatur, haud ne
gauerim tamen altissimum hunc esse montem,
cuíque hoc eadem ratione quod de Olympo
dictum est, debeat conuenire. Idem eueniet
monti qui in Teneriffa est. Insula hæc est vna
è septem quas Fortunatas Ptolemæus appel
lat, vltra Herculis columnas. Nam si fas est cre
dere, ad 6000. passuum attolli affirmant, cus
pide etiam in adamantis formam. In Beregua
etiam 50000. pass. & in Gaira niuibus tegi
montium cacumnia, cum tamen partib. tan
tùm 10. ab æquatore distet. Vtraque Prouincia
iuxta Pariam posita est. Est & mons alius in
Mauritania Tingitana, Africæ prouincia,
qui olim ob altitudinem Solis, nunc autem
ab incolis Hanteta dicitur. Et rursus in An
gote Æthiopiæ regione mons altissimus est:
eadem igitur his omnibus contingerent.
Ego verò moueri aërem illic certò scio ra
tione dicta. Sed si modò cineres non euertit,
id fieri potest, quòd tenuissimus sit aër, atque
etiam ob id saluberrimus: conuenítque hoc his
quæ de Atho monte, si modò Solino vlla po
test adhiberi fides, ille idem narrat. Quòd si
fabulosa illa existimas, iam nihil habes ad
uersum nos. Itaque scripsit ille, Athon mon
tem Macedoniæ, qui inter sex altiores
mundi montes adnumerari debet: nec satis
constat quo ordine inter illos sit censendus,
arcem Acroathon in vertice habere, cuius
incolæ dimidio plus cæteris mortalibus vi
uunt, nec ibi cineres aut aquis dilui, aut ven
tis euolui: cui etiam sententiæ de vitæ diu
turnitate quasi Mela Pomponius subscribit.
Idem & de cineribus eadem affirmat: quare
non immotum aerem, sed si ita est, leniter
motum purum ac tenuissimum esse oportet.
Nam istud satis constat, aërem cum quiescit
putrescere: velut & terram, cum concutitur,
conteri. Concutitur autem terra trib. modis,
inclinatione, successione, vibratione. Vibra
tio periculo vacat, successio nunquam, sed ra
rò etiam ruina vacat. Inclinatio verò, ruinæ
comes est: vidi tamen & inclinationem absque
ruina. Contingunt autem præter hæc, sed ex
his, mira quædam quæ diuinitùs procedere
frustrà creduntur, velut & pleraque alia: qualia
sunt ortus lacuum, & frequentius fontium,
recursus fluminum ad superiora: nam hic fit par
te illorum superiore in terræmotu inclinata, vel
tota alueo vibrata: & mugitus quidam vel boa
tus horrendi, inconditæque voces quasi gemitus
in prælio cadentium, & malorum sonitus spontè.
Referuntur autem hæc inter prodigia, vt an.
1224. quo propter terræmotum omnia hæc con
tigerunt. Sed nullum fuit prodigium, nisi hoc
vnum, terram tam vehementer tremuisse, vt
omnia hæc fuerint subsecuta. Nam cùm hoc
euenerit, contingent & illa. At hoc forsan non
potest absque prodigio euenire, quamuis constet
hæc naturalib. causis fieri. Fit auté cum mate
ria quæ vri apta est: vritur sulphur, sal, nitrum,
seu halinitrum, & bitumen. Cùm enim hæc ac
cenduntur, nec exitum inueniunt, vt in cuni
culis, machinisve, terram mouent & qua
tiunt, pessimè quidem halinitro, mediocriter
bitumine, tenuiter sulphure.
Montes to
tius orbis al
tissimi.
Meteor 13.
Lib.2.c.2.
Terræmotuum
differentiæ.
Terræmotus
miracula.
Terræmotus
causæ.
Vnde hîc rursus quæstio oritur: cur halini
trum cùm difficiliùs vratur ac segnius quam
sulphur, attamen magis concutit & quatit ma
chinas, & maiorem facit strepitum. Causa est,
quoniam halinitrum siccius est, ideo etiam cùm
purum fuerit, celerius ardet: nec segnius vri
tur, nisi quia est impurum. Sed dum purum est,
cùm siccum sit, momento ardet. Non sic sul
phur, pingue enim cùm sit, mora vt ardeat
indiget. A sia causa est, quòd cùm terreum sit,
maius dum in flammam conuertitur occupat
spatium: ideo duplici causa, & quòd celerius
ardet, & quòd terreum ac densum est, atque
ob id maius occupat spatium, maiorem sul
phuræ impetum facit. Nam sulphur, vt infrà
ostendemus, pingue est & aëreum, & mini
mè terreum. Constat halinitrum densa ac
tenuissima substantia. Purgatur autem hoc
modo, vt Vannotius Biringutius docet.
Cineris, ossium oliuarum partes tres, cal
cis viuæ vnam, aluminis liquidi partem
mediam & quartam, aqùæ partes 120. fer
ueant & coquantur, donec dimidium fermè