| Cardano, Girolamo De subtilitate 1663 | ||||||
|
710
attulisse non nugas, vt ipse solet. Nam ani
maduertimus à sapientibus viris rationes,
atque experimenta, quibus deducti sumus in
veritatis plenam cognitionem.
324. Reprehendit ordinem ingeniorum
in Subtilitate: sed cùm insanientibus cogor
insanire. Audeo dicere, sed omnes libri amis
si essent, non totius Aristotelis volumen,
aut Scoti, sed tamen singulas quas quisque
optaret partes, me restituere posse, vel to
tum Euclidem. At Archimedis, aut Apol
lonij, vel Ptolemæi librorum, seu prædi
ctionis, seu magnæ compositionis, primo
duntaxat excepto, ne vel tota vita quatuor
lineas instaurare posse sperarem. Sed quid
asino ad lyram, aut suibus prædico amara
cum? Subtilissimos & supra humanum fa
stigium ipse existimat Occam, Entisberum
fuisse, qui certè ingeniosè, & dilucidè om
nia scripserunt: cæterùm inuentione nulla,
vt si propositionem vnam neges, quindecim
paginæ corruant. Sed quia ad disputationes
scholarum sunt accommodati, hoc arridet,
hoc laudat, quos etiam non intelligere pla
num est. Laudat enim, vt intelligere videa
tur. Inde leuissimis ex causis censor nouus
literaturæ damnat, quod nos non facimus:
sed laudamus egregiè, honestóque loco
fuisset. Quid de Galeno, quem duodecimo
collocauimus? Hippocratem nullo, quan
quam principes medicinæ, & de toto huma
no genere bene meritos: cùm tamen aliud
sit Subtilitatis præstantia, aliud iudicij gra
uitas, aliud eruditio, aliud eloquentia, de
mum aliud vtilitas libri.
325. Rursus ad sua vireta redit, vbi om
nia pro arbitrio scribit: neminem habet
quem obseruet, sic tribuit candidum terræ
colorem, flauum igni, viridem aquæ, cæru
leum aëri, quod in humido tenui constet, cum
sit terminus visus. Atque ideò tenebræ illu
minatæ: ergo cæruleus non ob aërem. Hæc
in octaua sectione, sed in nona suum melli
fluum genium, suum præceptorem, diui
num virum repræhendit Aristotelem, &
malè, quòd dixerit nigrum esse albi priua
tionem, & quod ex vtrisque alij colores
constent. Ita rectè ille mihi dixisse videtur,
Stultorum infinitus est numerus. Nam huius
amentiæ generis, qui nihil cùm sciat, in om
nes eruditos censuram agat: laudet, vitupe
ret, quovis placet loco vnumquemque re
ponat: semetipsum tot præconiis extollat:
de rebus quas penitus non nouit tam auda
cter loquatur, quasi Syrus inter Germanos
exultet, glorietur, nullum adhud aliud
exemplum inueni. Sed vt video, parum
abest ne illum vincire sui cogantur. In
de quasi victor præ lætitia natat tota hac
exercitatione, vt lupus piscis in sterquili
niis, iudicio ac pudore nullo, tot paginis,
vbi etiam docendi discrimen nescire vide
tur ( res enim controuersæ non sunt ) suffi
cit ob id, si quis simpliciter doceat vbi de
nominibus, de interpretatione sententiæ
agitur, quæ persæpè sunt controuersæ, candi
dè, purè, simpliciter, adiectis testimoniis sunt
edocendæ, saltem Lexica, quæ ille adeò con
temnit censor, ignorantiæ suæ eum admo
nuissent? Quis est, qui de illis iustè queri
possit? aut illorum desiderare diligentiam?
At ille confusè mendosa è suo cerebro in
uenta, quasi mathematica doceret, sine testi
moniis tradidit, natus non solum ad rerum
scientiam peruertendam, sed & ad linguas,
& Grammaticam corrumpendam: vt si vel
ipsemet propria velit relegere, ni prorsus in
saniat, suum hunc desultorium laborem non
leuiter sit damnaturus.
326 Docet volatilem columbam facere?
vel non docet? vtinam docuisset, vel sciret.
Hoccine est suum sic docere? rem quam
tota posteritas admirata est, nemo adhuc
imitari potuit, ille tanquam facillimam pro
ponit, docetque quod nescit: hoc est impo
sturæ suæ egregiæ, & amentiæ certissimum
argumentum, cùm suum mendacium expe
rimento depræhendi facilè possit. Exhibere
debuerat tam optatum spectaculum: nam
dignus venia erat pro tot flagitiis in rem li
terariam hoc in opere admissis. Præclaris
enim ingeniis etiam hostes parcere solent,
vt Archimedi Marcellus quantum in illo
fuit. At hic malum malo addidit, dum se
impostorem maximum profitetur, profliga
to omnino pudore verba pro rebus vendi
cat. Desine tandem cum ista tua impudentia
& adeò mendaci procacitate offundere te
nebras mortalibus, & præstigias facere
conari eruditis, qui iam te norunt, tuosque
fucos.
329 Hic vir sanè malus est, qui non so
lùm quæ difficillima sunt tanquam facilli
ma despicit, quæ nullam continent difficul
tatem, vt difficillima admiratur: sed omnia
agit, vt famam eorum deprimat, qui iustè
laboribus suis atque vigiliis nomen, aut
compararunt, aut quæsiuerunt. His de fibu
lis multa nugatur: & quasi non omnes no
rint, fibulæ genus in cingulis depingit.
Nec tamen præter id quod discludi nequeant,
suæ depictæ similes sunt his, quæ à Io. Iu
cundo, quem adeò laudat, exhibentur. Ita
vir hic nemini constat, non Cæsari, non
Iucundo, non sibi ipsi, tanta est hominis in
constantia, iudiciumque rerum omnium
peruersum. Ob id quis ferat hunc calumnia
torem? Id verò non animaduertit quod ma
ximum est, & nos suppleuimus Cæsarem
non nisi partem pontis descripsisse. Ergo vt
ad fibulas redeam, illis non depinximus,
quoniam multis modis fieri possunt, vt idem
efficiant: at ex his modis non constant,
quali vsus sit ipse Cæsar. Cæterùm & mu
nimenta pontis descripsimus, attamen au
det impudens in tanta caligine huius Cæ
sarianæ inuentionis, negare me quicquam
ad lucem illius attulisse.
330. Simili malitia ac stultitia arguit,
quod non intelligit: nam singulæ rotæ
suam partem ponderis recipiunt: quare cum
pondus sit idem, minus autem terræ infiga
tur leuius, non parum trahuntur, adeò vt ob
durum solum, & leue, ac leuitatem axis ho
mo nunc sufficiat trahere pondo decem mil
lia, quæ nec decem homines aliter trahe
rent. Vbi autem extrema, ibi etiam me
dium. Detrahere autem oportet pondus ro
tarum, quod minimum est ab hoc compen
dio leuitatis: nec minori amentia existi-