672
eodem genere transire licet, & à similitudi­
ne
, & à contrario, & à consequentibus, & ab
his
, quibus constat demonstratio. Quæ au­
tem
à compositione maiora sunt atque præ­
stantiora
, ea verò ex singularibus habentur,
sed
maiore negotio. Quamobrem his finem
imponamus
.

Gratiarum
actio
.

Tu igitur altissime Deus à quo omnia bo­
na
profluunt, cuius nutu cuncta mouentur,
cuius
imperium nullis finitur limitibus, cla­
ritas
infinita, qui solus lumen verum præbes,
solus
verè æternus, totus in te ipso, tibi soli
notus
, cuius sapientia omnem excedit cogi­
tationem
, vnus atque incomparabilis, extra
quem
nihil est, qui me velut terræ vermem
in
vmbra scientiæ direxisti, cui quicquid ve­
ri
hîc scriptum est, debeo: errores, am­
bitio
mea, temeritásque ac celeritas pe­
pererunt
, ignosce mihi: mentémque
meam
illuminando pro tua indefessa libe­
ralitate
, ad meliora dirige. Cùm verò tu
nullis
indigeas, nec quicquam addere possim,
quòd
cœli, cœlorúmque potestates, quod
materia
, terráque faciunt, vniuersáque ipsius
mundi
partes, gratias perpetuas pro immen­
sis
erga me beneficiis ago.

FINIS.
figure