| Cardano, Girolamo De subtilitate 1663 | ||||||
|
659
emptos velit. Theologus proferri iubet, in
spiciundos scilicet. Promit ille vetus Testa
mentum, quod vulgus Biblia vocat, Gallicè
versum. Eum codicem vbi contempsisset Theo
logus, ecquos alios haberet percontanti,
grauatim quidem ac detrectanti similis,
alium quendam sinu abditum producit:
quem euolutum vbi animaduertisset impro
barum artium esse magistrum, haud etiam
scio, an nouitate captui ( ita vt fit) curiosius
inspectarit, an vt fraudem, quàm subesse sen
tiscebat, prorsus expiscaretur. Rogatus ita
que quidnam ille placeret, respondit. Male
ficum sibi videri librum. Tum ille silentij
fidem obtestatione stipulatus, ait eiusdem
generis aliquot domi sibi esse, sed eruditi
homini operam desiderare: alioqui thesau
ros immensos posse his libris conflari. Ibi
arrectior theologus, orat vt eos quoque ad
se perferat in spiciendos: sibi rem hanc ve
hementer esse cordi, nec omninò in nego
tio tam diuino indormiendum: sibi spem
esse certissimam feliciter euenturum. Ergo
datis inuicem dextris, miser ille reliquos li
bros adfert, Theologus expiscari non desi
nit, donec homo iam eius animi securus,
omni de re palàm facit. Postremò etiam de
Christi corpore. Ibi ille tanquam vehemen
ter gauisus, impensius obsecrat, vt res tan
tas sibi ostendat, se iam toto pectore de ma
turando negotio cogitare. Hic hominem do
mum suam deducit, vxorem mysterium
illud, reliquaque item maleficij arma de
promere iubet. Proferuntur, inspectantur.
Monachus longè aliud simulans ( vt narat
ipse) rectà inde ad Officialem, quem vocant.
rem defert, virum profectò summa vitæ in
tegritate, & absoluta Iuris vtriusque pru
dentia spectatissimum, nostri maiorem in
modum amantem. Is verò in re tam prodi
giosa nihil etiam cunctandum ratus, homi
nem prodente theologo per regios mini
stros in vincula coniicit non sine vxore &
filia. Protinus in ædes irruptum, mysterium
illud adorandum honore quo conueniebat
prolatum, dieique eius quod erat reliquum,
& nos omnis à clero, monachisque per no
ctes excubias agentibus, solennibus cantio
nibus, & precibus celebrata. Postridie indi
cta solemnis supplicatio: vestiuntur tape
tibus vtrinque viæ, quaque ibatur, quaque
ad templum redibatur: perstrepebant vrbe
tota templa sacris tintinnabulis. Procedit
clerus vniuersus cum suis quisque reliquiis,
tota ciuitate ad spectaculum effusa: digna
que pompa sacramentum è consceleratis æ
dibus sublatum, in templum salutiferæ cru
ci sacrum defertur. Ibi theologus tam fre
quenti concione quantam antea visam fuis
se negant, rem omnem non sine gloriæ sus
pitione exponit: identidem obtestans Christi
corpus inibi sub dio appositum, vt erat ex
ædibus malefici deportatum. Fecerat idem
postridie facturus, item deinceps, & vt quid
que illi in cuniculis fuissent confessi, ita quo
tidie populo renunciaturus: quòd sibi cre
do certissimam parandæ immortalitatis ma
teriam oblatam esse iudicaret, nisi Officia
lis vir minimè stultum theologo iam vento
so gloriæ curru volitanti, silentium impo
suisset. Excutiuntur & audiuntur assiduè à
theologis Lutetia in hoc ascitis, adhibitis
item duobus Iureconsultis. Narrauit nobis
Officialis prodigiosa quædam in quæstio
nibus à viro aperiri, sed quæ nondum pro
certis referri possent, quod ipsum sibi parum
adhuc constare diceret: mulierem noctu
miseris modis à cacodæmone vexari, pungi,
cædi, raptari, peneque exanimari: filiam
verò sui securam, neque quicquam supplicij
metu commoueri, quòd sibi quotidie cum
luce præstò fieri affirmat nescio quem, qui
consolando dolorem illi omnem adimat,
animoque tranquillo esse iubeat. Tenetur à
Magduni malefici, cuius suprà memini, vi
dua. Hæc ille. Verùm aliquis dubitare pos
set, ne vnquam maleficus hic infelix dæmo
nem auocare potuerit? verùm deficere ali
quid suspicantem consilio cum vxore inito,
in laqueos incidisse. Nam si dæmon eum
alloquebatur, docere poterat quæ deficerent,
& hominem non amandare in perniciem,
qui iam suus esset: quique si desisset, non
melior futurus erat, quandoquidem non ad
Deum esset accessurus, vel illum quæsiturus,
sed dæmonem ob indignationem relicturus.
At dæmon proditor est, & suos negligit.
Concedatur: nemo tamen adeò est malus, vt
sibi aduersetur. Hoc erat abigere homines à
malarum artium studiis, & sui obseruatio
ne, quàm ille maximè efflagitare fertur. Sed
quanquam hæc dubia sint, magnam tamen
præbent suspicionem, ne aliquid esset, ob fi
liæ consolationem. Sed multa latere potue
runt. Ita nos ancipites in his rebus Deus vi
detur esse voluisse.
Nam & Pausanias refert in Atticis, singu
lis noctibus in Marathone campo, vbi Mil
tiades iam annis tamen quadringentis elap
sis, Persarum centum millia cecidisset, vbi
que Icarus etiam rex antea interfectus fue
rat, hinnitus equorum audiri, & pugnan
tium concursus, Quæ cuique ad hoc specta
culum accedenti data opera non occurre
bant. Sed solùm fortuito illuc se conferen
tibus exaudiebantur. Adeò videtur summus
ille opifex nos omninò incertos relinquere
voluisse, vt bonis fidei præmia, improbis, at
que incredulis pœnæ deberentur. Sed si om
ninò animæ ibi Persarum excitabant tumul
tum, oportuit etiam equorum animas quæ
hinnirent superfuisse. Quamobrem verisimi
lius erit paulò pòst prælium illud graue ex
citatam fabulam è causa aliqua naturali ad
ea tempora percrebuisse, vt qualemcunque
strepitum confuso equorum hinnitui, &
concursu præliantium attribuerent. Nam
que in omni nocturno strepitu, qui è terra
prodit, plerunque pars est grauior, pars acu
tior. Grauiorum ad concursus hominum, &
gemitus referunt, acutiorem ad equorum
hinnitus. Quamobrem antiquis relictis
exemplis, ad quædam nostri temporis deue
niamus.
Refert Nicolaus Venetus in Indica histo
ria, nauclerum Indum cum cessassent venti,
inuocato, vt ipse appellabat Deo Mutthiam,
tandem in Arabem quendam illum descen
disse, corruptumque hominem exclamasse,
per nauimque currentem ad tabulam, quæ