656
causa molitus est: manifestum est, quòd
imaginatione
, & fide conualuit. Illud mi­
rum
est, quòd si fraude fuit, præmium recu­
sauit
: neque enim videtur quorsum hæc
fraus
, quæ præmium careat, infamia verò
res
succedat, seu non succedat, haud mini­
ma
defutura sit? Ob id verisimilius est à dæ­
mone
sanatam esse: dæmonásque ipsos esse
ac
vagari. Mira verò sunt quæ ad confirman­
dam
hanc opinionem recitantur à Plutar­

cho
in initio vitæ Simonis de Damone: item
de
Pausania, Cleonicéque, Byzantia virgi.
ne, quam ille imprudens amatam occiderat:
tum
à Plinio in septimo Epistolarum libro
de
Phantasmate, quod in domo Athenis per­
petuò
videbatur: de pueris etiam quibus ca­
pilli
absque authore vllo præcisi erant. Rur­
sus
apud Suetonium in Caligula occiso, cuius
domus
per multos annos ostentis inquietata
est
, donec incendio absumpta fuit. Refert
M. Paulus Venetus, Tartaros (olim pars Scy­
tharum, pars Parthorum nomine intellige­
batur)
adeò pollere dæmonum præstigiis, vt
tenebras
cùm velint, & vbi velint inducant,
semélque
à latronibus hac arte circumuen­
tum
, vix euasisse. Cui rei testis accedit vir
grauis
Haitonus, in sua Sarmatarum histo­
ria
, qui prælio etiam inclinatam aciem
Tartarorum vexillarij præcantatione, dum
tenebras
offunderet obscurissimas, resti­
tutam
& victricem factam litteris prodi­
derit
.

Dæmonas
esse
, argumen­
tis
ab histo­
ria
sumptis
ostenditur
.

Verùm omnibus historiis magis admira­
bilem
hîc subiiciam, quàm non semel, nec
paucis
vicibus audiui à patre meo, Facio

Cardano
, qui dæmonem se familiarem per
30. fermè annos habuisse confitebatur. De­
mum
cùm illius scripta requirerem, quòd
sæpius
audieram, ita literis ac memoriæ man­
datum
inueni. Idibus Augusti, 1491. cùm
peregissem
sacra hora diei 20. apparuerunt
de
more septem viri, sericeis induti vestibus,
pallio
quasi Græco, caligis ( vt videbatur)
purpureis
, subuculæ thoracibus splendenti­
bus
ac rubentibus, vt è chermesino esse vi­
derentur
, forma augustiore, quàm commu­
ni
, & conspicua admodum. Nec tamen om­
nes
sic vestiti, sed duo, quos constabat esse
nobiliores
inter ipsos: nam illorum alterum,
qui
procerior erat & rubicundus, duo alij
sequebantur
comites: alterum qui pallidior
esset
ac minor corpore, tres alij. Ita om­
nes
septem erant. Capiti ne quid haberent
impositum
, an nudum esset, scriptum non
reliquit
. Ætas illis iuxta quadragesimum
annum
, sed quæ nec trigesimum perferret.
Cùm interrogarentur, quinam essent, re­
sponderunt
, homines esse quasi aëreos, qui
& ipsi nascerentur, ac interirent: verùm vi­
tam
illorum nostra esse longè diuturniorem,
vt
quæ ad annos 300. extenderentur. Inter­
roganti
de animæ immortalitate nostræ, ni­
hil
quòd cuique proprium esset, superesse
affirmarunt
. Ipsos diuis esse coniunctiores
multò
humano genere, sed tamen ab illis
infinito
penè distare interuallo. Nec secus
illos
nobis, aut beatiores esse, aut miserio­
res
, ac nos ipsis sumus belluis. Nihil late­
re
abditarum rerum, vt nec libros, aut pe­
cunias
: infimámque illorum colluuiem esse
genios
virorum nobilissimorum, non secùs
ac
homines vilissimos generosorum canum,
aut
equorum educatores. Cúmque ipsi te­
nuissimo
essent corpore, nihil nobis com­
modi
, aut detrimenti posse afferre præter
spectra
atque terrores, tum scientiam. Erant
alteri
, qui minore erat corpore, 300. disci­
puli
, alteri 200. in publica academia. Vter­
que
enim eorum publicè profitebatur. Cùm
pater
meus interrogasset, cur si thesauros
nossent
, ipsi non reuelarent hominibus?
Responderunt, sancitum esse hoc priuata
lege
maximis pœnis, ne quisquam hoc eis
communicet
. Manserunt apud illum horis
plus
quàm tribus: disputarunt autem inte­
rim
, rogante illo de causa mundi: qui pro­
cerior
erat, negabat Deum effecisse mun­
dum
ab æterno: contrà alter astruebat per
singula
momenta ita Deum creare mundum,
vt
si vel momento desisteret, protinus mun­
dus
ipse periret. Ad hoc ipse ex Auerrois di­
sputationibus
quædam adducebat, cùm liber
ille
nondum inuentus esset. Referebat &
nomina
quorundam librorum, quorum pars
inuenta
, pars adhuc latitat. Atque hi om­
nes
tamen Auerrois erant: ille verò palàm
Auerroistam se profitebatur. Hæc seu hi­
storia
, seu fabula sit, ita se habuit. Quòd
fabula
videatur, satis argumento esse debet,
quòd
placita hæc non satis cum religione
consentiunt
, quodque pater meus cum suis
dæmonibus
nihilo, aut felicior, aut ditior,
aut
notior hominibus fuerit, quàm ego, qui
dæmonas nunquam vidi. Ad hæc tamen
ille
responderet, plura se prædixisse, quæ
sine
ope dæmonum tanto tempore antè sci­
ri
non poterant: vt, quòd Cæsar tandem
superior
futurus esset in Italia, quod vix
contingit
post 30. annos: dæmonas esse
mendaces iuxta veritatis verbum, ille ( in­
quit
) est pater mendaceij: se minimè cu­
rasse
diuitias, aut honores, quarum rerum
ego
sim magis cupidus: natum esse humili
fortuna
ipsum, obfuisséque initia prima. De­
nique
genium forsan mihi esse maiorem,
tum
aliis longè magis, tametsi illis neque
mihi
hi se ostendant, non deesse tamen pro
opportunitate
vnicuique suum ad auxilium.
Suum se sibi, non alios aliis manifestasse,
vel
quòd ita expediret, vel quod melior
esset
, ac mente puriore: optimus quippe
erat
, ac præter hæc, & post hæc etiam, reli­
giosissimus
: seu quod coniuratione, quàm
habuisse
à moriente Hispano constat, vsus
fuerit
. Simile est illud quod de pueris, &
vrceis
, aut vnguibus dicitur. Aliàs hæc vt
falsa
deprehensa refutauimus. Solùm id mi­
rum
videtur, quod Didio Iuliano Impera­

tori
contigit, cùm puer è speculo prædiceret
hostes
venientes, & à quibus interficere­
tur
. Et nunc Ioannes Leo recitat, in vrbe
Fessa
vates in vas aqua plenum olei gut­
tam
infundere, qua clara reddita per puel­
los
responsa de futuris dare, qui turmas
etiam
militum in aqua videre se affirment.
Non tamen ille plus quàm quod & hîc
vulgus
scire se refert: aut diligentius rem
inquisisse
.

Dæmonum
septem
histo­
ria
mira.

Didio Iulia­
no è speculo
à
puero exi­
tium
prædi­
ctum
.

Sunt rursus & alia argumenta dæmo­

num
, oraculorum responsa: velut illud Theo-