| Cardano, Girolamo De subtilitate 1663 | ||||||
|
611
cipum effigies referunt. Cælare, quum
excauamus velut in gemmarum sigillis at
que aliis, quæ ceram comprimendo imagi
nes exprimunt.
Cælare quam
sculpure
difficilius.
Difficilius est hoc non parum, quàm scul
pere. Nam qui sculpunt, quod vident agunt:
qui cælant, aliud vident, aliud agunt: &
dum vident, non agunt: dum agunt, non
vident. Similiter neque mente concipere
possunt quid facturi sint dum cælant, vt qui
sculpunt: ignota enim est tum natura, tum
vsu cauitas illa. Et si dum auges in cera
quod prominere debet, paululum aberraue
ris, in gemma cauitate aucta errorem effi
cies, qui non nisi toto subuerso opere po
teris emendari. At in sculptura, opereque
toreumatico primum facilius est non ni
mis adimere, sed relinquere, quàm cælan
do non implere: deinde si etiam nimio plus
adimas, facilius in opere exuberante, quàm
cauo totum opus restaurare atque commo
dius. Cælando quoque dextra sinistris, sini
stra dextris referuntur, quod difficillimum
est in hoc opere, dum totam effigiem cæ
lare volumus, cùm in sculptura, dextra re
maneant dextra, ac sinistra, sinistra. Ob tot
causas longè difficilius est cælare, quàm scul
pere. Difficillimum verò ac singularis exem
pli opus faciem totam cælare, atque id etiam
magis in parua gemma. Eam ob causam
imagines meas multis in gemmis cælatas,
chrysolitho, hyacintho, atque aliis, cum no
mine ac prænomine dimidium faciei, aut
certè sesquidimidium repræsentare feci. Ses
quidimidium qui pingunt aut cælant, scul
punt, aut formant, alterius oculi partem ad
iungunt. Hic modus ad confusam quandam
hominis cognitionem faciliorem præstantior
est eo, qui dimidiam faciem solùm refert: sed
tantò inferior exquisita repræsentatione,
quantò melior facillitate cognoscendi. Nam
in medio facie, & næui, & rugæ, & lineæ
etiam, ac puncta, ac quicquid à latere illo
est exprimere ad vnguem licet: in sesquime
dia exquisitè non licet, quoniam secun
dum nullum aspectum est. Plasticè verò
pura omnium est difficillima præter pi
cturam: nec tamen illa inferior, nisi à
scultura iuuetur. Nam quicquid difficultatis
habet qui cælat, id totum, & præter id &
materiæ dispositionem, & scientiam tem
peramenti ignis, & multorum casuum pe
riculum, imò innumerabilium, qui fingit,
habet. Ex cælatis enim prius figuris fingun
tur humore infuso statuæ. Quamobrem qui
non rectè celauerit, quomodo rectè finget?
Refert Munsterus, in Vormacia quinque es
se columnas plastici operis mirifici. Hoc vo
lui adiecisse, quoniam si non decipitur,
scribendo fictas pro sculptis, egregiæ artis
non leue hoc argumentum est, laudisque
artificis. Siquidem plastica inuentio in ma
ximis operibus, & in minimis parem fermè
atque maximam habet difficultatem: sed ta
men adhuc longè maiorem in maximis
quàm minimis. In mediocribus verò longè
minorem, adeò vt facilia dici possint. Non
paucos vidimus qui cùm se egregios existi
marent artifices, quòd sibi in mediocris
magnitudine statuis placuissent, dum im
mensas cogitant, suæ inscitiæ & discrimi
nis operum his relictis imperfectis exem
plum dederunt. Quid modò existimas futu
rum, si magno operi subtilis delineationum,
& particularum expressio adiungatur? non
ne hoc opus propè vltra humanitatis vires
ac solertiæ exempla accedet? Itaque quin
que columnarum, si modò, ( vt dixi ) pla
stici sint operis, non alterius, non abs re me
mini. In minimis verò non tantum indu
striæ, modò materia admodum tenuis non
desit. Olim ars erat qua maximæ columnæ,
tum colossi aliaque eiuscemodi fabricaren
tur? Memini me Lugduni legisse librum
Græcè scriptum, qui docebat Rhodios ma
xima opera hac industria construxisse. Re
ferunt etiam quatuor illas prægrandes co
lumnas quibus templi Athenæi pinnaculum
Lugduni sustinetur, ex hoc genere esse. Et
certè sunt crustatæ. Artem hanc quidam
fuisse perhibent, vt ex spuma ferri & lapi
dibus durissimis, qui in fundo fluuiorum in
ueniuntur, tum marmore duriore in polli
nem redactis, & oui candido, formentur
opere plastico columnæ & vasa, sepeliantur
que in multos annos. Existimo artis esse, vt
diu tundantur, & vt perfectè in tenuissimum
puluerem redacta sint. Quæ verò ignè exa
ctius formantur, sunt gypsum ac sulphur.
Sine igne etiam ex charta alba natura aquæ
immista, opera fiunt pulchra, sed parui pre
cij. At ex calce & lapidibus suis subtilissi
mè tritis, genus cæmenti fit ( Stuchum vo
cant nostri ) quod in lapidis marmorei can
dorem, ac duritiem concrescit. Cuiusvis pre
ti ( capax hæc materia fingendi arte: nam
nemora & venationes adeò tenuiter fin
gunt, tum alia quæque, vt etiam additis
coloribus talentorum magnorum præmia
meretur. Quisdam eosdem lapides recenti
sanguine bouino subigunt. Escrescit his to
phus ad eam duritiem, vt nihilo à natiuo
lapide differat quisque eius cuius frustis tri
tis confectus fuerit. Vidimus hæc omnia. Sed
nihil mirabilius quàm cum mortuos, aut
etiam viuentes superfuso gypso frigido ta
men ita cælamus, vt oleo illito atque gyp
so, vel charta, aut sulphure, sic hominem
fingimus, vt nulla in partè præterquàm co
lore, & quòd non spiret, imago ab homine
ipso differat. Qui verò rem hanc diligentius
curant, derasam barbam, detonsosque capil
los à mortuo imagini agglutinant, inde ad
iecto colore viuam imaginem efficiunt. Hu
iuscemodi vidi dum in Gallia diuersarer, nu
per mortui Francisci primi Gallorum regis,
in domo splendidissimi Cardinalis Turno
nensis. Nihil enim similius ars homini fa
cere potuit ea imagine: nec nix viui. Porrò
ea delata fuerat in funere. Inuentus præte
rea est è magnis imaginibus in paruas breui
tempore traducendi modus. Quis? nisi vt ex
cepta à typo se contrahat statim dum sicca
tur Hæc efficere potest quòd humidum est,
ac molle, tenuiumque partium, quod ta
men dum siccatur, stringitur. Medulla igi
tur panis calidi dum pingitur, in pastam de
nuò redit. Hac excipiuntur imagines, & sic
cantur, inde superfuso gypso atque siccato
sensim in minorem formam transit. Fit