608

Galeni laus.

Vltimus omnium Vitruuius, qui tamen si

propria
non aliena inuenta conscripsisset, in­
ter
primos adnumerari poterat. Eminent au­
tem
quædam in singulis: vt in Archimede
æqualitas
sphæræ cum cylindro, sepulchro
suo
inscripta: in Euclide ordo, in Aristotele
contextus
, in Galeno diuidendi ratio. Alij
etiam
præclaras quasdam dotes habent, ta­
metsi
subtilitate non præstiterint. Quis in
Homero
non admiretur affectus, grauitatem
in
Virgilio, commiserationem & affluentiam

in
Cicerone, orationis qualitatem tum sche­
mata
sensui verborum apposita in Quintilia­
no? Nec est vnum genus subtilitatis in quo
auctores
celebrantur, sed plura. Aristotelis
ab
ingenio, cuius æmuli Theophrastus &
Scotus
. Ab ingenio, ac imaginatione Archi­
medis. Ab imaginatione, vt Calculatoris. A
sensu
cum imaginatione, vt Euclidis. A iudi­
cio
: vt Algebræ. A sensu atque experientia,
vt
Vitruuij: cuius æmulus fuit Hero claris­
simus
inuentis, sed parum vtilib. Præstantis­
simus
in Vitruuio modus horologiorum, seu
per
tympana & aquam, seu in anaporicis ex
signifero
, seu per analema quod cauis plan­
tis
, ac sphæricis commune est. Atque hi om­
nes
ingenio præstiterunt, sed qui humanas
vires
supergressi, propriorésque diuinitati
cuipiam fuisse videntur, tres sunt: Ptolemæus
Alexandrinus
, Hippocrates, Cous, & Ploti­
nus. Huic debeo, quòd intelligere multa pos­
se
confidam, illi artis scientiam: primum ad­
miror
quod vix intelligam. Coniector hanc
claritatem
virorum, quòd reliquorum si per­
iissent
monumenta, propositis mihi tracta­
tionibus
auxiliisque, quibus illi freti sunt, cur
singula
restituere non possem, & si non pos­
sem
, non intelligo: at vnius ex his, ne septem
quidem
lineas facturum me non posse toto
vitæ
meæ tempore satis intelligo. At qui
Hippocrati
, Galenum parem esse putant,
neutrum
eorum se intelligere ea confessio­
ne
fatentur. Multò enim plus Hippocrates à
Galeno
distat, quam Galenus à puerulo quo­
vis
. Itaque qui nondum ex his tribus ali­
quem
intelligit, ad scientiam quidem exer­
citatum
capessendam, ex aliorum intellectu
existimare
verè potest, se tamen scire quic­
quam
omnino non existimet. Horum enim
est
meta humanæ scientiæ.

Vitruuij
laus
.
Quæ in sin­
gulis
aucto­
ribus
maxi­
ma
.

Subtilitatis
in
auctoribus
genera
septem.

Ratio abso­
lutissima

conscriben­
dorum
libro­
rum
.

Vt verò absolutorum librorum rationem
quisque
intelligat, & quónam modo ars vna­
quæque doceri possit, neminem inuenio qui
id
exactius me tradiderit, præter vnum Ga­
lenum: quam si nos tempestiuè tenuissemus,
à
multis sanè laboribus excusasset. Ea est ra­t
io
, qua sæpius eadem ad hanc vsque diem
nostra
immutare coactus sim, quæ prius aliis
placere
cœperunt quàm mihi. Nunc verò
quæ
edentur, percepta conscribendi ratione,
non
minus nobis quàm aliis (vt existimo) sa­
tisfaciens. Mihi quidem præter Deum, ad
hanc
vsque diem nullus auxiliator ad com­
ponendos
libros fuit, vtinam non magis im­
pedimento
quisquam fuisset. Itaque inita ra­
tione
mecum, vt cogitarem aliquem esse, &
huius
rei modum, casus qui non sine numine
fuit
, oblatus est, quo Galeni sententiam de
hoc
intelligerem. Ea autem talis erat: Si do­
ctrinam
aliquam, cuiuspiam rei tradere ab­
solutissimè
atque perfectè volueris, quòd
officium
est cuiusque scribentis, id commo­
assequi licebit, si rem de qua tractatur in
species
diuiserimus, atque illas rursus, ac rur­
sus
distinxerimus in alias minores, donec ad
vltimas
peruenerimus. Eadem quoque ratio
in
affectibus, qui de his speciebus demon­
strari
possunt, obseruanda erit. Atque hoc
primum
præceptum est. Aliud verò fuerit, vt
demonstremus
tam in speciebus rei tractatæ,
quàm
affectibus, non plura esse, aut posse ge­
nera
membrorum sub tractata re contineri,
quódque
descripta membra sub illa omnia
contineantur
. Initium verò huius diuisionis
ab
artis fine sumendum erit, aliter in incerto
vagabimur
. Sic igitur optimæ constructionis
præcepta
nos docuit Galenus: atque ex hoc,
quinam
in vnaquaque arte tradenda fuerint
præstantissimi
.

Sed postquam ad artificem ventum est,
prosequamur
& artes, quæ adeò ætate nostra
inclaruerunt
, vt quæ hîc scripsi, apud poste­
ros
fidei parum sint habitura. Sed si quis se­
cum
existimet, vnamquanque ætatem sua
habuisse
miracula, antiquissimam, tot dilu­
uia
, tot incendia, Romanorum, prodigia ora­
cula
, sequentem verò etiam miracula, non
est
cur posteri de artium inuentis nostræ
tempestatis
dubitent: nec nos de his quæ di­
gna
admiratione tradita sunt ab aliis, qui
priore
seculo vixerunt. Sunt artium inuenta
in
singulos dies noua, nec vllo fine compræ­
henduntur
: in quibusdam sufficit scire quid
velis
. Nuper quidam inuenit hastati ensis ra­
tionem
. Nam cùm ensis dirigitur, duplica­
tur
, vncinóque firmatus hastam ferream re­
fert
, cuius cuspis est ipse ensis. Alius rostra­
tam
manum ferream fecit, quæ cùm tange­
retur
, concurrentibus in se vncinis manum
furis
deprehendebat: nam inter pecunias de­
litescebat
in crumena. Sic infinita excogi­
tare
licet, quæ solo iudicio indicent. At no­
stra
ætas illustribus inuentis, & maximis
fœcunda est.