| Cardano, Girolamo De subtilitate 1663 | ||||||
|
559
volare potuisset: brachiis autem impe
dimento fuissent: quatuor igitur pedibus
erat opus, sed pronus fuisset capite: vt
igitur geminis tantùm staret cruribus, &
erectus, & sine auxilio, maximis ac lon
gissimis pedibus opus fuit.
Ideoque nullum animal maiores homi
ne pedes habet. Eadem ratio & reliquo
rum. Sed cùm de his Galenus abundè
scripserit in libris de vsu partium, non
est cur repetam, quæ ab illo bene dicta
sunt. Illud solùm animaduertere decet,
adeò subtiliter elaboratus esse hominis par
tes, vt si dentes superiores paululùm intus
flectantur, celerrimè cadant: si extrà, ce
leriter, sed non adeò: nam loquendo,
edendoque: cùm non rectè sibi inuicem
occurrant, mutuò se debilitant, atque in
de cadunt.
M. Antonij
Maioragij
casus.
Ita contigit M. Antonio Maioragio amico
nostro, viro certè erudissimo & disertissimo.
Structura verò ęqualis dentium ad loquendum,
vt est vtilissima ita ad secandum non proba
tur: nam canes, lupique inæquales, ac ad
modum serræ dispositos habent. Meliùs
etiam hærent hi inuicem, & reliquias ci
borum non adeò retinent. Itaque Indorum
populi quidam, quibus non adeò curæ est
explicata loquendi ratio, vt dentibus com
modiùs vtantur, eos lima serræ in modum
aptant Magis enim hærent in radice, cùm
in summitate non coierint. Quæ enim ab
vno latere coëunt, ab altero faciliùs disiun
guntur. Sed si obliqui haud coëant non
secus, ac excusso prorsus dente, sermo
nem blæsum efficiunt. Nascuntur in sene
cta etiam dentes, seriusque quàm quis
existimet: sed pro miraculis, non pro re
gula, talia habenda sunt. Vidi enim Ianuæ
Antonium Benzum ex oppido portus Mau
ricij, annum agentem 34. pallidum, barba
rara, pingui habitu, è cuius mamillis lactis
tantum profluebat, vt infantem fermè la
ctare potuisset: nec solùm effluebat, sed
impulsu ferebatur. Miles hic erat, & non
leuia tota vita passus incommoda. In in
fantibus hoc admiratione dignum non est.
Nuper Martino Borglino amico nostro,
vxor iam quindecim annis sterilis filium
enixa est, qui primo mense, & lac emisit è
papillis copiosum, & mammæ intumue
runt, atque obduruerunt adeò, vt obste
trices adhibitis repellentibus, vomitum
lactis non curato priore affectu excita
rint.
Sed vt ad hominis reuertar compositio
nem, os capitis è pluribus frustis constare
necesse fuit, vt tutius esset: nam parte
fracta non est necesse totum vitiari, vt ve
næ, arteriaque ingredi commodiùs possent,
egredique excrementa fuliginosa. Suturis
tenuissimis partes eius iunxit, vt firmius
continerentur, vt calor cerebri non euanes
ceret, vt frigori aditus minus pateret, vt
firmius membranæ illis hærerent: & quan
quam suturæ tenues essent, ossa tamen non
parum crassa sunt. Si tamen præter modum
ossa capitis crassa fuerint, indociles, & pa
rum à feris abhorrentes, ac obliuiosos osten
dunt: talia sunt Indis Hispaniolæ, vt Gon
zalus Fernandus Ouiedus refert, atque adeò
dura, vt consensu inter Hispanos conuene
rit, non esse ferienda capita, tametsi nu
do Indorum, quòd enses frangantur.
Os capitis
cur è pluri
bus frustis.
Capitis su
turæ qua
tuor causis
tenuissimæ.
Ossa capitis
crassa & du
ra quid si
gnificent.
Indi capita
habent du
vissima.
Simile se obseruasse refert Herodotus in
capitibus Ægyptiorum: cùm enim derasa, &
detecta Soli, ac pluuiis exposita sint, obdu
rescunt: quod etiam in nostris regionibus
contingit. Calor enim vehemens, præsertim
non deficiens materia hoc potest. Vnde ne
facilè tales caluescunt, aut canescunt: cutis
enim densior & calor melius humido domi
natur. Ossa quoque duriore & membranas
duriores habent, & cerebri substantiam,
quamobrem stolidi, & obliuiosi, & indoci
les, maiore ex parte sunt. Nam capitis mem
brana, quæ cerebrum circumambit, te
nuissima in moderatis necessariò est, ne ce
rebrum grauitate lædat, & eò durior, vt
dilabi substantiam in concussionibus illius
non patiatur. Nec crassa esse potest absque
cerebri iactura, ni & cerebrum ipsum cras
sius iusto sit. Atque illi membrana alia cir
cumponitur, cùm grauare cerebrum non
posset, quòd ab osse suspendatur, nec cere
brum ipsum tangat, non solùm dura, sed
etiam crassa facta est.
Membrana
cerebricus
tenuissima
sit, atque
durissima.
Similis cura etiam vsque ad capillos per
uenit: cùm enim oporteret tegi caput, quo
niam carne careret; leuissimo & tutissimo ve
lamine capillos excogitauit, fecitque vt ma
ximè crescerent, cùm in aliis partibus nul
lo auxilio longi possint euadere: qua in par
te & pulcritudini consuluit, adeò vt non
solùm in mulieribus, sed etiam pueris,
quos in deliciis habebant veteres, potio
rem in illis pulchritudinis partem colloca
rent. Præcipui igitur aurei, splendentes
que quos constat esse tenuissimos, ac venu
stissimos: nam nigri quanto à coloris gratia
degenerant, etiam eò crassiores sunt. Sed
cùm multa tenuitatis experimenta in homi
ne natura ostenderit, nihil tamen ad eam
subtilitatis rationem, quæ in facie vide
tur accedit. Ex qua duo miracula pendent:
vnum, quòd in tam magno hominum nu
mero, tamque paruo humanæ faciei spatio
adeò omnes inter se distinguantur, vt non
solùm duo similes esse non possint, sed etiam
à notis dignoscantur: alterum, quòd tam
parua parte tantam, quandoque pulchritu
dinem humano corpori affinxerit, vt pro
illa spontè mori cupiamus, & non visæ
ampliùs formæ stimulis ad insaniam vsque
agitemur: quandoque tantam adiicit turpi
tudinem, vt vel sola memoria nauseam, &
abominationem exsuscitet. Quamvis in vtra
que structura oculorum, nasi, oris, den
tium, frontis, genarumque haud sit oblita.
Accedit tertium huius partis, & ipsum in
gens solertis naturæ argumentum, quòd tam
paruis illius mutationibus læti, ac tristis, au
dentis, ac timentis irati ac miserentis, aman
tis, & odio habentis, sperantis, & esperantis
sani, ægri, morientis, infinitorumque tum
animi, tum corporis affectuum aliorum, dis
crimina ac species appareant.
Tria maxi
ma humana
faciei mira
cula.
Quid intus
admirabi
lius in hu
mano corpo
re.
Iam verò intus aliud est miræ subtilitatis,
ac industriæ naturæ argumentum, septum
scilicet pulmonis, quo aspera à venali arte-