500
dentur autem omnes plantæ quæ aliis innas­
cuntur
, quippiam habere nobilioris natu­
, ac viribus præstare: nam solet natura
ea
nobiliora facere, quæ aliis indigent. Finis
enim
rationem habet, quòd in altero & ex al­
tero
fit. Quæ verò celeriter pereunt, vt vene­
ris
labrum, licet aquam contineat & rorem,
nihil
aliud generant. Obiter autem in om­
nibus
arboribus plantas generari commune
est
, dum cortex dehiscit, aut scinditur, aut
vetustate
deficit, vel cum quomodolibet ob
planitiem succus aliquis, vel aqua colligi­
tur
cum terra. Dico autem succum, quia
persæpe
ex proprio plantæ humido nutriun­
tur
, vt hedera: vnde etiam illud, vt hede­
ra
serpens vires arbor eas necat, Comico
significante
, Adnatam plantam matri fore
perniciosam
. Definiunt igitur ortus plan­
tarum
genera certo modo, non tamen ne­

que
semper, neque exquisitè. Cupressus
enim
cùm magna arbor sit valde, attamen
in
Creta, aut spontè nascitur, aut è semine
minimo
, atque ob id triplex miraculum vi­
deri
posset, nisi suprà docuissemus, eadem
in
plantis & spontè, & ex semine fieri. Sed
tantam
arborem ex tam paruo nasci semine,
aut
sine semine, quid admirabilius sit, non
sat
scio. Est autem siccissima arborum, pin­
guissimum
habens humidum & maximè
concoctum
: vnde odit fimum. stercora, &
iuxta
aquas arescit. Est lignum illius odora­
tum
, nec vetustate odorem amittit. nec
tineis
eroditur, nec corrumpitur aliter.
Quinimò folia illius tusa vestibus, aut gra­
nis
permista, omnem ab animalibus his,
qualia
sunt tineæ, blattæque, iniuriam pro­

hibeat
. Illud tamen mirum, quòd semen
eius
ametur à formicis. Lachrymam & hoc
ipsum
lignum emittit, atque vt par est
acrem
. Igitur non speciem mutant planta­
rum
principia, sed potiùs magnitudinem,
formam
, virésque augent, aut minuunt.
Sunt autem duo plantarum principia, locus
& solum: atque ob id alia aliis locis, vel
solo
proueniunt, velut apud Ambrossenses

in
Phocide coccus nascebatur olim, quo
etiam
nunc nostra purpura tingitur. Frutex
est
, vt Pausanias veridicus vir refert, rham­
ni
magnitudine, iunco similis, sed mollio­
ribus
, ac nigrioribus foliis: fructus qualis
solano
, magnitudine erui: cùm præmatu­
rus
est, nascitur ex eo animal culici simile,
sed
minus, quòd euolat: ob hoc igitur col­
ligi
solet antequàm erumpat. Simile ratio­
ne
in campis Galliæ abundat herberis, ma­
ximè
Lugdunensi Prouincia: & in monti­
bus
buxus: nam Gallia, vt dici solet, ma­

ximè
pars illa, saxosa est & ventosa & ri­
xosa
. Buxus igitur solo lapidoso, cœlo pau­
frigidiore, ventisque gaudet. Pinaster
autem
frigidioribus in vallibus, montibús­
que
nasci solet. Sic frumentum contraria

ratione
in insula B. Thomæ, quæ sub æqui­
noctij
circulo posita est, ob soli & cœli
temperiem
in herbam transit frustratis agri­
colis
. Idem contingit in nostris regionibus,

cùm
nimis imbribus abundauerint. Et vi­
tes
eadem ratione ob nimias pluuias vuas
mutant
in capreolos. Ergo cùm cœlum mu­
tare
non liceat, solum mutetur. Id fiet, si
certo
cinere, aut terra effossa, aut fimo
pinguescant
arua. Vt enim fluuij omnes pe­

culiares
herbas alunt, aut arbores, ita &
putrescentes materiæ, aut cineres alij aliis
conueniunt
. Generaliter tamen omnes suis
ramentis
plantæ haudent: quoniam dum
corrumpitur
materia, aliquid prioris natu­
seruat, atque ob id simile manet. Trans­
mutatio
autem & nutritio melior, atque fa­
cilior
ex similibus. Maximè autem hac simi­
litudine
gaudet cerasus. Nec solùm plan­
tis
hæc ratio conuenit, sed animalibus ple­
risque
, quæ ex putrida materia ortum ha­
bent
. Vnde vermium cinis fomitem ver­
mium
retinet, atque alios generat vermes,
& scorpionum sordes scorpiones: & gene­
raliter
similia à sui generis putredine gene­

rantur
, vt etiam superiùs docuimus. Mu­
tant
igitur alimenta plantas, adeò vt ana­
cardus fructum ferat exurentem rubeum,
fabæ
similem, seu paruæ amygdalæ, mel
intus
continentem. Gignitur inter Siciliæ
incendia
, & rarò alibi. Poterat forsan amyg­
dalæ
arbore comparari, nam præter mel nu­
cleus
in fructum paruæ amygdalæ similis
continetur
candidus. Nigrescit totus vetu­
state
, ita Solis & loci qualitate planta mi­
tissima
in venenum transit. Nec solùm re­
gio
, sed situs multum facit: nam plantæ,
quæ
exorientem excipiunt solem, celeriter

crescunt
: quæ occidentem, serò. Chryso­
comos quòd auream habeat comam, foliis
ac
fructu caret, corymbis aureis, & radice
nigra
: nascitur locis aridis & opacis: frigi­
da
igitur & sicca, & ob id foliis & fructu
carens
. Videntur igitur in plantarum gene­
re
velut animalium, manca quædam atque
oblæsa
: sic igitur alimentum omnia mutat.
In Hispania lac serum, aut nullum habet,

aut
perquàm exiguum. Vnde dum coagula­
re
student, etiam aquam addunt: sunt enim
pascua
aridiora: ideò non vbique, neque
semper
, quæ regula generaliter intelligen­
da
est, cùm de erroribus naturæ loquimur.
Aberrat autem natura non spontè quidem,
sed
materiæ vitio. Asininum autem lac ob ani­
malis
naturam casei habet minimum, at­
que
ob id egregiè purgat, & salutare est.
Sunt enim in lacte partes sex, spuma, pin­

guedo
, butyrum, caseus, colostra, serum.
Neque prohibet quicquam, quin etiam plu­
res
numero sint. Serum est pars aquea, quæ
pingui
omni extracta materia remanet. Co­
lostra
alij vocant recoctam, quòd extracto
butyro
, caseóque coquendo serum colliga­
tur
, somnifera & vehementer humida, ac
frigida
. Porrò spuma, butyrum, & pingue­
do
eadem constant materia, quamobrem de­
tracto
vno, reliqua esse desinunt. Pinguedo
dulcissima
atque iucundissima: cùm verò
embola
lac agitatur in modiolo inani pin­
guedinis
pars melior cogitur in butyrum.
Eadem agitata facit spumam. In vniuersum
autem
, quemadmodum & in vino & san­
guine
, lac partes tres continet: aqueam,
quæ
est serum: terream, caseum: aëream,
butyrum
. Vnde etiam manifestum est,
quod
aliàs sæpe diximus, tria tantùm esse
elementa
: nam plures his substantias, ne­
que
in oleo, neque melle, lacte, vino,