480
figure

LIBER OCTAVVS.

De Plantis.

NOBILIORES metallicis
plantæ
sunt, atque in his quæ­
dam
sensus imago relucet.
Etenim & odisse, & amare
plantas
, & membra habere
functionibus
opportuna, satis clarum esse

puto
. Nam vitem oderunt olea, ficus, caules,
atque
adeò, vt frequentes satæ apud eam
vinum
in vappam vertant: & cucumis oleam
fugit
, & vlmum diligit vitis. Sic Myrtus
iuxta
punicam malum consita, eam fructuo­
siorem
reddit, ipsa odoratior, vtraque mi­
rum
in modum læta prouenit ac luxuriat.
Vna tamen est causa generalis, cur plantæ
quædam
aliis sibi vicinis perniciosæ sint:
nam
cum Solis calore, & humido terræ lu­
xurient
, necesse est arborem omnem opacam
noxiam
esse aliis, tum etiam multifidæ radi­
cis
: nam multifida radice exhauritur humor
vitalis
, quo planta vicina atque imbellis ali
debet
: vmbra verò refrigerantur, & plantæ,
& solum, vt tabescere ob id ipsæ videantur
arbores
, aut herbæ, quæ vmbræ subiacent.
Itaque nux noxia est vtroque vitio: consita
habet
enim folia, & multiplicem radicem:
ficus verò prægrandia. Animaduerti dum
hæc
scriberem triticum iuxta sepem in agro
natum
, humile, aridum ac rarum, & mini­
fruticosum fuisse, cum seps humilis, &
rara
orientem aut occidentem Solem, nec
diu
tamen, nec ex toto prohiberet. Ergo
generalia
hæc, alia quidem (vt diximus)
propria
.

Plantarum
odium
, &
amicitia
.

Plantarum
genera
.

Genera plantarum quatuor, arbores fru­
tices
, suffrutices, herba. Arbor est, cuius
truncus
aut denuò, aut perpetuò virescit, &
ad
egregiam peruenit magnitudinem, vt
pyrus. Frutex, cuius truncus manet, sed non
in
iustam crescit magnitudinem, vt rosa, &
myrtus. Suffrutex, qui & ipse manet trunco,
sed
tamen herbarum magnitudinem non
excedit
, vt bruscus. Herba, quæ caule caret,
vt
aizoum, id est, semperuiua, & saluia: vel
caulem
in singulos annos mutat, vt fœnicu­
lus. Potest & quintum genus addi medium
inter
herbam, & fruticem, velut ruta: hæc
enim
arborescit quandoque, quandoque her­
ba
manet. Quòd etiam cauli contigit. Caulis
verò
maximè capitatus crescit in immen­
sum
, vt in Pannonia. Sed arte arbores, her­
bæque
tum fructus crescunt plurimùm, vt
punica, & citonia, tum persica. Et ex oleribus
quæcunque
virent, etiam hyeme, in fruticem
industria
transeunt. Sed nullum aptius ruta,
vt
de qua Iosephus Hebræus scriptum reli­
querit
, vidisse se in Machæro Iudææ rutam,
quæ
proceritate, & magnitudine nulla ficus
planta
esset inferior. Vidimus & nos in vi­
ridario medici Mediolani rutam, quæ mul­
torum
annorum beneficio in arbustum tran­
sierat
. Itaque manifestum est, plantas, neque
ob
magnitudinem, neque viuacitatem spe­
cie
differre. Sed neque ob id, quòd folia ma­
gnitudinem
non eandem retineant, vel quòd
huic
perpetua, illi decidua sint, aut quòd flo­
ris
colos non vnus sit, aut quòd sterilis sit
altera
, reliqua fructum ferat. Ergo planta­
rum
discrimen ex quatuor rebus sumendum,
quarum
præcipua est facultas, seu vis: vires
enim
à forma proueniunt: forma autem est,
quæ
species ipsas distinguit. Fieri enim mul­
minùs potest, vt salix sit vitex, quàm vt
asinus
sit bos, tametsi salix, ac vitex frondi­
bus
, & cortice sint similes. Nam vitex calida
est
, & sicca in tertio ordine. Indico est pri­
mùm
, quòd flatus discutiat, & quòd prima
inter
arbores floreat: cùm salix humida sit ac
frigida
, seróque floreat, & flatum gignat.
Produnt etiam odores temperiem. Ergo quæ­
cunque
eiusdem speciei sunt, etiam si alte­
rum
in India, reliquum in Scythia nascatur,
eisdem
viribus præcipuis necessariò partici­
pant
. Ideò absurdum est credere, eisdem
plantis
diuersas atque contrarias vires inesse,
vt
diuersis easdem, aliámque esse rationem
plantarum
, & animalium. Secunda discrimi­
nis
ratio ab odore, tertia à sapore sumenda
est
: quarta verò, quæ & ipsa præcipua, à fi­
gura
foliorum, florum, fructus, stipitis, corti­
cis
radicum, denique totius plantæ. Nam
quod
ad magnitudinem attinet quænam ar­
bor
ceraso procerior? Sunt tamen ex illis Ma­
cedonicæ vocatæ, palma non altiores. Itaque
dubitatio
ea cessat, quæ olim de buglosso, &
boragine habita est. Nam cum forma, &
viribus
, odore atque gustu penè pares sint,
vtrasque
sub eadem specie collocari debere,
palam
est. Etenim cùm propter vires nomina
illarum
quæramus, palam est apud medicum
illas
eodem nomine dignas censeri debere,
quæ
eisdem viribus præditæ sint: herbario
non
item, sed iuxta figuræ rationem, me­
dico
verò non. Sed vbi iam hæc duo con­
senserint
, reliqua etiam adesse necesse est.
Erga ipsa rerum natura potiùs, quàm Dios­
coridis verba sunt exploranda: is enim
quanquam egregius fuerit in dignoscendis
medicamentis
, & diligentissimus in tractan­
dis
, & clarissimus in explicandis, fuit tamen
doctrinæ
genere empiricus, disciplina verò
miles
, & cuius scripta ad posteros multis
vitiis
macula transierint. Vnde tot illorum
contentiones
, vt iam pudeat inconstan­
tiæ
. Exploranda sunt igitur medicamen­
ta
non à nominibus, aut magnitudine, vel
colore
, aut fœcunditate, aut his, quæ
pro
regionum varietate mutantur, sed à vi­
ribus
atque figura, odoréque ac sapore.