| Cardano, Girolamo De subtilitate 1663 | ||||||
|
478
secundùm longitudinem: alium continet la
pidem, qui aurea ei iungitur armatura.
Cúmque ex his quidam paleas trahant, fru
stra creditum est Lyncurios esse, cùm his nas
cantur locis, quibus procul sunt Lynces.
Encrinos.
Belenites.
Conchites.
Conchites conchæ similitudine, liris in
curuis, atque aurea decorus armatura. Est
& aliud Conchitis genus, marmorísque spe
cies, candida, mollitia, in qua conchyliorum
testæ semper inueniri solent: olim nullibi
nisi apud Megaram vrbem, teste Pausania.
Atque hoc certum indicium, perfusam an
teà mari regionem illam. Nam conchylio
rum testæ cùm diuturnæ sint, inter lapides
ac sub terra multis in locis lapidescunt, for
ma retenta, substantia verò mutata. Cur ve
rò armaturis plerique muniantur aureis vel
argenteis, causa est materia salsedinis mini
mè expers: nitet enim sal: & ex pura qua
dam parte constant. Quæ verò ex conchiliis
fiunt, è salsa quadam parte constant: hæc ex
terius eiecta, immenso loci frigore armatu
ram conficit, quoniam aquea pars splendet.
Quoniam verò aqueum benè immistum est
terreo tenui, non absumitur. Sunt verò ho
rum quædam sagacis naturæ, & certum fi
nem spectantis, quædam perennis mundi
argenta. Ostracis verò ostreis similis, vt spe
cularis foditur. Sic onychites odoratis vn
guibus forma haud absimilis. Et Ctenites in
pectinis effigiem striatus. Strombites verò
in cochleæ formam turbinatus, atque in
acutum tendens.
Ostracis.
Onychites.
Ctenites
Strumbites.
Porphoroi
des.
Myites.
Rhonbytes.
Porphyroides cinerei coloris, aculeis, pur
pureis instar armaturæ clauis scatens. Myi
tes musculo similis est, extremis tenuioribus,
medio tumens. At rhombites duorum est
generum: alius squamis constat rhombi si
militudinem habentibus, à quibus nomen
accepit, hic candidus est: alius habet cylin
dri compressi figuram, verùm striatus infrà,
supráque, adeò vt rhombi figuram refe
rant.
Pentagonus, hexagonúsque marginem
habent, & in medio planitiem vt fritillus,
in qua punctus est, à quo vt in trochitis ra
diis vsque ad extrema deferuntur. Omnes
hos Hildesheimius Saxoniæ tractus mittit,
detulítque ad Georgium Agricolam Vale
rius Cordus herbarum vir scientissimus,
quem studio varia discendi Romæ degen
tem, cùm Germanus esset, mors immatura
præuenit, omnium eruditorum ac bonorum
dolore.
Hic idem alios etiam detulit lapides, for
ma singulari ac mirabili: quemadmodum
glossopetram pici linguæ similem, Lunæ
bergi in aluminosis fodinis inuentam: & Se
leniten forma renascentis in cornua lunæ:
hic aurea modò, modò argentea, vel ada
mantina armatura integitur, inuenitúrque
in Mariæburgo. Sicut in agro Treuirensi
hysterapetra, quæ formam pudendi refert
muliebris: nigérque hic est lapis, ac prædu
rus. Et iuxta Salphedam Truringiorum in
puteo viginti orgiis profundo effossus lapis,
qui ad vnguem pectoris humani integri for
mam referebat, cum costarum discrimini
bus: erat tamen paulò pectore humano an
gustior.
Glosso petra.
Selenites.
Hysterape
tra, lapis mi
ras.
Detulit ille idem lapides colore conspi
cuos. Amochrysum aurei coloris, squamo
sum ex qua arena fit aurei coloris literis sic
candis apta: expertus sum, si in igne conti
neatur die vna tota, vberiorem arenæ co
piam reddere, ac meliorem, pulchriorémque.
Sic & Armaturam: squamosus est & hic la
pis, verùm coloris argentei, eidem vsui, si
non alteri saltem aptus. Hieracites quoque
striis & colore pennas accipitris, aut perdi
cis imitatur. Et pyraustus, qui rutilus est co
lore, aurea insignis armatura, cauus, nitens:
vnde non secùs ac speculum cauum Soli ex
positus, ignem accendit: in Hildesheimio
tractu hic etiam ab illo inuentus est. Porrò
de Alabandico, quòd diuersas referat figuras
pictas, satis est scire. Diximus & de onyche,
& lapidibus, qui in agro Veronensi inue
niuntur: nam & in marmore quandoque re
gij capitis figura cum diademate visa est: at
que hæc (vt dixi) quandoque fortuitò, quan
doque ob naturam lapidis contingunt. Di
ximus & de crustaceis lapidibus, qui igni re
sistunt: & de silice, qui etiam aduersus aquas
resistit, & ab ignibus liquatur, quódque mon
tium cacumina ob ventos, & frigora fran
guntur, lapidum frustis decidentibus. Super
est, vt de nigris sectilibus agamus, quorum
in Italia copia maxima est, pretium nullum.
Molles sunt, & frustis eiusdem lapidis albæ
lineæ in eis describuntur. Lituram sola sali
ua facit. Nec diu tamen retinent, etiamsi
non deleas. Vtiles meditationibus, si non
tam facilè frangerentur. Ob id tabulæ exco
gitatæ è tenui lino obducto gypso, ac super
gypsum vernice (sic enim hoc liquoris ge
nus vocant) quæ flectuntur, nec franguntur:
atramentúmque scriptorium recipiunt, diú
que retinent, nec remittunt nisi madida
spongia: quod olim tabularum genus cogni
tum fuisse credo, atque in vsu, ex Augusti
ioco, quòd Aiax in spongiam incubuisset:
quamuis frequens vsus esset ceræ ac styli pro
epistolis ac medicationibus: æterna autem
monumenta ære cælabantur. Alij nunc ta
bellis ex ligno ficus ac cinere ossium, quod
antiquitus ex M. Marcelli elogio cognitum
fuisse perspicuum est, pro abacis vtuntur.
Quòd verò animam lapidibus inesse necesse
sit, hoc abundè superiùs demonstratum est.
Atque vtinam non inesset vita lapidibus, ni
hil enim prohiberet puluere è multis sma
ragdis sepulto sub terra, additóque humore pel
lucido, magnam gemmam procreari.
Amochryso
Hieracites.
Pyraustus.
Alabandi
cus.
Ni lapides
viuerent,
gemmæ ar
te fieri pos
sent.
Duplici autem modo augeri lapides, ex
dictis intelligere possumus: vel quòd per
venas materia accedat semper, nutriatúrque
lapis non secùs atque humo: vel quòd po
tentia tale sit, velut in generatione pulli ex
ouo, fiat actu tale: nam successione dierum
totus pullus absoluitur: partes autem in ma
teria eodem tempore cum magnitudine sua
fermè tota initium sumunt, vt prius candi
dum rubescat, inde concrescat in neruos,
ossa, membranas, ac talia. Nec etiam quòd
in aqua descendant lapides, terrei dici me
rentur, sed sufficit concreto humido quan
tulacunque pars terræ ad descensum. Pellu
cidi tamen omnes aquea substantia sunt,
vel frigore concreti, quamobrem ab igne