51

Sit a mobile, quod moueatur per a b c impulsu uenti aut uiolen­


figure
to cum naturali coniuncto: & sit terminus naturalis e,

& uiolenti d: uter que in directo c, dico, quod tardius per­
ueniet
ad c quam d, uel e. De e manifestum est, quoniam
motus
aëris, qui intendit motum a, diuíditur in partem,
quæ
iuuat motum ad d, & partem, quæ mouetur ad e,
igitur
fit minor adiectio. Et etiam quia a c est longior
a
e ex diffinitione rectæ: quare tardius perueniet ad c quàm ad e du
plici
ratione. Dico etiam, quod tardius ad c quàm d. Quia enim
uis
, quæ fert ad d repugnat ei, quæ fert ad e, & uis, quæ fert ad e, re­
pugnat
ei quæ fert ad d, igitur tardius perueniet ad c, quàm d. Nec
potes
dicere, quòd uis, quæ fert ad c adiuuet ad motum è regione
d, nam cum unus motus non possit perfici sine altero, igitur quan­
tum
motus ad e retardabit motum ad d, tanto motus a c erit tardí­
or absolutè motu ad d. Verum etiam est, quod c e breuior erit a d,
quia
motus ad e semper contrahit motum ad d naturalis uiolen­
tum
ob causam dictam. Vtrùm uerò motus ad c absolutè sit tardi­
or
, quàm ad d, non supposito, quod c e sit æqualis a d, sed minor,
nunc
non est locus determinandi.

Co^{m}.

Per 20. bu­ius.

Ex hoc patet, quod motus æquidistantis mobilis, finis est mini­

mus
omnium: quoniam mobile quasi quiescit in illo. Velut si a mo
ueatur
ad b, inde deflectat ad c minimus motus erit in b, ubi incipit
naturalis
: nam cum incipiat, erit debilissimus, quia non
figure
est
motus actu: uiolentus autem æqualis est naturali,
dum
minimus est: ergo cum ex distantia medij palmi
duplicetur
, naturalis erit motus in b minimus, nisi b c

esset
minor dimidio palmi. Et etiam quòd esset minor, quia ut di­
ctum
est, uter que simul iunctus est æqualis uni eorum non impedito
uel
minor.

Co^{m}.

Per 57. bu­ius.

Propositio sexagesima.

Omne mobile motu naturali descendens parte, descendit gra­
uiore
secundum grauitatis centrum.

Sit a mobile, grauitatis centrum b, cuius pars ei pro­

figure
ximior sit c a, dico quod descendat motu naturali c a,
parte
tangendo terram, quia enim totum a non potest
descendere
ad centrum descendit b, quia eadem est na­
tura
partis, & totius: totius autem terræ natura est ut
centrum
, totius sit centrum grauitatis, quare b breuiore uia fertur

ad
centrum, ergo per c d proximiorem partem ipsi b. Sed pars pro­
ximior
necessariò est grauior, quia centrum est in medio grauita­