| Cardano, Girolamo Opus novum de proportionibus 1570 | ||||||
|
264
uitæ moueant: & quod mouet necessariò mouet, & quod non po
test mouere, quoniam omnia æterna sunt: & in ęternis idem est esse
ac posse: igitur inter mundum incorporeum & uitarum nulla est
proportio uera, sed solum sublimis, nec numerus: nisi ut à nobis fin
gitur. Velut si dicamus in tabula, & in negocio est principium me
dium finis, & hæc possunt dici tria quatenus distinguuntur: sed non
ob hoc dicendum est tabulam, aut negotium habere tres partes,
multo minus esse tria negocia aut tres tabulas.
Co^{m}.
Propositio ducentesima trigesima secunda.
Omnis motus naturalis, quanto uelocior est, tanto propior est,
& magis simillimus quieti.
Hæc propositio primo intuitu uidetur esse falsa, quoniam cùm
motus sit contrarius quieti, & efficiat actiones quieti contrarias,
quantò uelocior erit tanto remotior à natura quietis & magis dissi
milis, propterea intelligere oportet primum, in quo sensu uerba
sint accipienda, nam hæc propositio, & authoritate, & sensu & du
plici ratione euidenti manifesta est. Oportet igitur primum scire quo
ad locum attinet tria esse discrimina: quietem in eodem: transitum
ad alium per medium: & transitum ad alium sine medio. Duorum
primorum exempla notissima sunt, tertij est hoc, si urceus aqua ple
nus exponatur Soli, & efficiatur iridis imago in tabula: inde subla
ta tabula eadem iris appareat in muro, erit transitus sine media, quia
quod sit eadem dubium non est, ijdem radij & idem corpus specu
lare, quod uerò transeat sine medio, primum sensus docet, secundum
ratio, quia fit in instanti, ut Secundo de Anima. Rursus Sol illustret
urceum aqua plenum: appareat ex hoc iris in muro, interponatur
aliquid, & transferatur urceus, apparebit iris alia loco, & non tran
siuit per medium, uidetur idem de intellectu, & ui imaginandi, qui
bus ex Germania transeo in Indiam subitò: & eodem modo ex ani
ma salicis, in hac planta fit transitus in proximam neque per medium,
quod etiam uidemus in igne & ellychnio proximo, & id sæpe acci
dit tum præsertim cum nuper extinctum fuerit.
Co^{m}.
Iam ergo id supponamus, quod etiam ad rem parum facit, sed ad
intelligentiam satis, uideamus que, quare sit quod motus opponatur
quieti, & manifestum est, quod differentia loci est causa, nam in quiete
res manet in eodem loco, in motu transit ad alium locum, & quan
tò medium est maius, tantò motus est manifestior, unde sequitur,
quod in his quæ ualde lentè mouentur, illa uidentur quiescere, &
post aliquot tempus deprehendimus mota fuisse, nunquàm tamen
moueri, sicut in Sole, Luna, stellis, unde illa opinio Philosophorum
existimantium omnia semper moueri, non omnino potest tam bene