| Cardano, Girolamo Opus novum de proportionibus 1570 | ||||||
|
262
igitur in mundo toto incorporeo non est numerus. Si enim Deus
esset unus numero, non posset esse ens commune, & uniuersim am
plectens cuncta, & accidens contineret, quæ omnia sunt falsa, absur
da, nefaria & impia, licet tamen (ut dixi) menti humanæ quæ omnia
reducit ad similitudinem sensilium, à quibus originem traxit suæ
operationis fingere numeros, sicut in partibus hominis, aut cœli,
aut aeris iuxta situm, aut magnitudinem. Est etiam alius modus
iuxta quem Aristoteles numerauit mentes quæ mouent corpora
cœlestia, quod absurdum non est, uelut si quis numeret digitos, in
pulsante chelim, erunt quatuor aut sex, non tamen est numerus ille
uerè plurium, cum ad unum hominem referuntur. Et cum sit mun
dus hic imago superioris, ut ille dicebat, & inferior potestate conti
neat infinitas partes, infinitas ordinis ratione superior continebit.
Sed non infinitas numero. Exempli gratia, proponamus quod So
lis uis dirigatur ad nos usque impedita per nebulas, ut nonnunquam
contingit: erit ergo perfectio una, sed ordinata omnium radiorum:
adeò quod si infinita uasa applicarentur aqua plena infinitæ ratio
nes iridis apparerent, quæ omnes continerentur potestate in radijs
illis ratione comparationis ad uasa & irides, per se autem, ut sunt
perfectiones essent in actu.
Co^{m}.
Sup. 5.
Lib. 7. cap.
4.
Propositio ducentesima trigesima.
Proportio incorporeorum ascendentium semper maior est.
Co^{m}.
Cum proportio illa sit quasi similis decori, & ideo musicæ geo
metrica maior est in maioribus ac magnitudinibus, ut suprà docui
mus. Sed non est neque geometrica, neque arithmetica, nec musica, nec
per recensum, essent enim quantitates quæ compararentur: unaquęque
enim harum inter quantitates constituta: at illa est ut producentis
ad productum. Et non comparantur quoad æternitatem, quia ut
aliâs declaraui, omnis substantia est æterna: quanto magis incor
porea. Quia ergo primum per præcedentem habet rationem totius,
& est infinitum, secundum ea parte qua recedit, quia primum non est,
plus distat a primo quam à tertio, igitur descendendo usque ad pri
ma elementa. Sed obijcies de qualitatibus & accidentibus: dico
quod habent medium esse, licet tempore infinito uincantur à substan
tijs, illę tamen etiam uincuntur & absque participatione perfectionis
illius cum accidentia participent essentia & tempore, & si quis dicat,
cur ergo Sol & lupiter non sunt locati in supremis orbibus, cum sint
nobiliores & maiores & potentiores cæteris erraticis: dico quòd
fuit ob mundum inferiorem, quoniam si fuissent altiores mundus
inferior frigore corrumperetur, quando quidem uel sic frigore pre
mantur, in hyeme etiam sub torrida plaga, & sub polis ac iuxta eos