| Cardano, Girolamo Opus novum de proportionibus 1570 | ||||||
|
259
cadem ratione qua producuntur uitæ, producuntur etiam cœli, at
cœlum nihilominus est uerè substantia, & magis istis mortalibus,
ergo uel talis productio non est perpetua, uel, ut uerius dicam, est
simpliciter productio circumscripta ab omni tempore præsenti,
præterito & futuro. Quare erit magis uera productio quam sub
stantiæ mortalis, ideo contingit hic error ex dissimilitudine eo
rum quæ maximè similia esse uidentur, nam cùm accidentia pro
ducantur in tribus temporibus, & incorporea in nullo, substantia
autem mortales solum in uno tempore, ideò productio incorpo
reorum uidetur esse similis productioni accidentium, cum tamen
productio substantiæ mortalis sit uerè media inter illas, nam sub
stantia mortalis producitur in uno tempore, accidens in omni
substantia immortalis in nullo, necesse est autem extrema magis
differre inter se quàm à media, igitur substantiæ in corporeæ ordi
ne & perfectione differunt, non tamen proportionem habent. Et
si quis dicát, quod ultima substantia esset ęquè potens, ut Deus: re
spondeo quod non est uerum, quia uel loqueris de perfectione, &
ita demonstratum est, quod Deus est ipsa perfectio, ultima sub
stantia est imperfectissima: uel loqueris de magnitudine, & ita non
sunt æquales prima & ultima substantia, quia non possunt com
parari, sicut lumen non potest comparari lumini, quod sit dul
cius uel amarius, grauius uel leuius, maius enim & minus, & æ
quales sunt differentię quantitatum, uitæ autem non habent quan
titatem operationis, quia, ut dixi, est absolutissima ratione finis, ne
que potentiam ad aliquid, quia sunt in æterno actu, & hoc secun
dum philosophos, & iuxta rationem numinis naturalis, nam se
cus religio & fides tenent, quia supponunt mundum esse creatum,
& sic potentia differentiæ ab actu, quia Deus nunc creauit, & antea
non creauerat, & tamen poterat creare.
Co^{m}.
Ex hoc patet, quod nulla substantia incorporea est finita nec infi
nita, nec extensa nec contracta, quia omnia ista pertinent ad quan
titatem, quarum illę omnino sunt expertes.
Cor^{m}.
Propositio ducentesima uigesima septima.
Vitæ iuxta numerum perfectionum in comparatione ad cogita
tionem nostram proportionem quandam habent.
Velut Deus est per se primo absolutum, & causa omnium bo
norum, & esse, sapientia uerò quæ generatur à primo bono, non est
causa omnium bonorum, quia sic produceret primum bonum,
& produceretur est tamen per se primo & absolutum bonum,