| Cardano, Girolamo Opus novum de proportionibus 1570 |
|
251
oculus ex aduerso in
h, ita ut ad æquales
angulos possit uide
re Solem in k, dico q̊d
depresso oculo in m,
uidebit alium Solem
maiorem uersus mar
ginem aduersum in l,
& longè splendidio
rem: quia enim radij
reflectuntur ex k, ut ro
busti & à medio den
siore ad rarius, qui
non inflectentur, erunt
pauci, & ideò Sol in
k minor apparebit, et
languidior: maior au

tem pars deflectetur à perpendiculari ad m, igitur Sol apparebit ma
ior & ualidior longè splendentibus radijs, adeò ut uix ferri possit.
Sed quoniam angulus ex supposito m l s maior est h k e, igitur cum
oculus iudicet se uidere a d æquales angulos, uidebitur g depres
sior & propior labro in t, sicut n m est infra h, ita t infra g, quare etiam
ut angulus m l s sit æqualis angulo t l f, necesse est ut l sit ultra k: ali
ter t uideretur quasi tangere aquam. In hora autem deliquij Solis,
uelut hodie v. Idus Aprilis hora sexta diei, cum diligentissimi statue
rint medium eclipsis in quinta, & supposita fuerit obscuratio à Io
anne Stadio partium nouem cum besse, & tempus horæ unius &
m: 26, fuit tamen maior & longior: quoniam luminaria fuerunt pro
piora una parte caudæ Draconis, quam ipse posuerit in tabulis, &
hoc quia supponit ęquinoctium tardius diebus duobus quam apud
Alphonsum: & forsan sufficiebat una dies, scilicet ut esset die deci
ma Martij horis decem octo à meridie: nam tunc omnia respon
dent obseruationi: in qua apparuerunt quatuor Lunæ: & quidem
ab initio fuerunt duæ orientaliores è regione, scilicet o p, & una oc
cidentalior n, & tantum distabat n a k quantum o: Et clarum erat
quòd p erat, sicut secunda iris parua & non candida, sed rubra pur
pureo mista, quoniam ex reflexu o oriebatur: apparebat autem a la
tere illo, quoniam Luna dextram partem obtegebat, ideo illa erat
minus luminosa, & uerus Sol erat in k, modò Lunæ, modò Solis
imaginem referens ubi transisset eclipsis medium, non amplius
tres illæ Lunæ apparuerunt à dextra & à sinistra, sed una ultra nos