6

Nam licet diuidere per septimam petitionem quantitatem per
quantitatem
proportionis: & quod exit, est proportio per quar­
tam
petitionem, & per secundam animi communem sententiam
illa
proportio est numero æqualis: ergo diuisa proportione, per si­
milem
numerum statuetur monas.

Decima petitio.

In quouis genere quantitatum sumere posse quantitatem, quæ

se
habeat ad monadem in proportione data. Similem huic propo­
nit
Euclides in lineis generaliter: nos autem contrà generaliter in
omnibus
quantitatibus, sed de monade tantum.

Duodecima
sexti
Elem.Vndecima petitio.

Monadem in quancunque quantitatem ductam æquale ipsi pro­
ducere
. Similiter & proportionem æqualem.

Nam cum aliqua quantitas augeat ducta aliqua minuat, necesse
est
aliquam esse, quæ nec augeat, nec minuat, & hæc est monas.
Idem dico de diuisione. Aequalitas etiam ducta, uel diuidens non

mutat
proportionem: nec quantitatem ipsam, igitur monas æqua­
litatem
refert. Quod etiam est perspicuum ex supradictis.

Secunda ani
mi
communis
sententia
.

Duodecima petitio.

Cum fuerint quatuor quantitates & ad primam, & tertiam æquè
multiplicibus
assumptis, item que ad secundam & quartam, & si mul­
tiplex
primæ maius est multiplici secundæ, multiplex tertiæ sit ma­
ius
multiplici quartæ, & si minus minus, & si æquale æquale, idque
semper quouis modo assumptis his proportionibus ad primam &
tertiam
, & ad secundam & quartam erit proportio primæ ad secun
dam
, ut tertiæ ad quartam. Hæc etiam assumitur ab Euclide. Et per

hanc
intelligimus etiam conuersam.

Quinto Ele.
diff. 6.

Tertiadecima petitio.

Quantitates æquales, atque proportiones in quasuis quanti­
tates
ductæ eandem seruant rationem. Euclides hanc demonstrat,
nos
autem ad uitandum tædium petimus concedi, sub qua in­

cluduntur
diuisio etiam additio, detractio, laterum omnium in­
uentio
.

Quarta quin
ti
Elem.

Quartadecima petitio.

Cùm termini alicuius quantitatis eandem seruant rationem in
omnibus
, & firmi sunt ac stabiles eiusdem rationis comparatione
contentæ
partes æqualem seruant excessum, seu proportionem.

PROPOSITIO prima.

Proportionem in proportionem duci est superiores nume­
ros
atque inferiores inuicem ducere.