| Cardano, Girolamo Opus novum de proportionibus 1570 |
|
212
grauis sit tota, fertur ad circulum d e, ut descendat. Sed & quia de
scendit per d e f g, & magis ex centro e, ideo omnes partes circumui
cinæ trahuntur ad d e, & ad e centrum superficiei uorticis, tanquàm
ad centrum, ut descendant, atque id primum. Cunque lignum descendat
partim propria grauitate, partim attractum, si fuerit leue corpus, ut plu
ma, quod natura sua non descendat, necesse est ut descendat sola ui at
tractionis, quę non est tanta in toto d e quanta in e, igitur oportet ut pri
us perueniat ad c quàm descendat, quia contra naturam propriam de
scendit ui attractum. Cum uerò pars quæ in directo c est, uelocissimè
descendat, conantur omnes partes aquę, quę circa sunt descendere,
et cum non possint simul peruenire, mouentur ad illud linea, dico quia
habent initium in e, circulus autem nullum habet initium, igitur uiden
tur moueri circulariter. Sed cum in circulo partes à centro moueantur,
uelocius mouebuntur, uelocius in elica a b quàm l m, & l m quàm
n o. Et ob has duas causas mouebuntur uelocius partes quæ sunt
circa c, quàm distantes ab eodem, tum quia in medio, tum quia tardius
mouentur motu elice. Declaratum est. n. superius quod unus motus in
eodem mobili alium impedit & retardat. Cum ergo h k sit in spatio a b
l m & aqua rapiatur motu, dico ad d e mouebit ad d e, & motu dico
qui uidetur circularis, nam mouetur motu eius à quo sustinetur. Mo
uetur etiam ad d e, quoniam pars illa est humilior, nam semper de
scendit, omne aut quod mouetur partim est in termino, à quo, par
tim ad quem, ideo partim iam aqua illa cum descendat humilior est
locus, igitur nauis ad illum locum feretur. Tertio, quia latus k impelli
tur, in maiore circulo, ideo maiore impetu

quàm h, quare descendet & circulo mouebi
tur, nam si h quiesceret palam est, q̊d nauis circu
lariter moueretur, sed h fungitur uice quiescen
tis, quia tardius mouetur quam k, igitur k moue
bitur ad d e & motu circulari aut participe
eius. Quarta causa est, quoniam h cupit de
scendere, ut graue. ergo ferri, ubi minus impe
diatur à motu uiolento, at minus impeditur in
circulo, de qua a b, qua a b cum maioris sit ambitus a qua in co ulterius
fertur quam in d e, ob hæc oina & in mari & fluminibus ac lacubus cum na
ues fuerint in ambitu uorticis iam rapiuntur ad illum, & circulari motu:
isque motus est indicium submersionis, quoniam indicat aquam, ibi propè
descendere rectà uersus centrum, & ob id prudentes nautę magna ui uen
toru & remorum sępe seruant se, pręoccupantes motum elicum recto motu.
Cur aut aqua quae est in a, non potius feratur per obliquam lineam ad d
uel g, <08> ad e uel c inde ex illis ad d uel g, præsertim cum adsit breuior