| Cardano, Girolamo Opus novum de proportionibus 1570 | ||||||
|
HIERONYMI CAR
DANI MEDIOLANENSIS, CI
VISQVE BONONIENSIS, MEDICI
de Proportionibus, seu Ope
ris Perfecti
LIBER QVINTVS.
Proportio ab Euclide sic describitur, Quòd
sit duarum quantitatum eiusdem generis,
quod ad magnitudinem attinet, compara
tio certa.
Proportiones per similitudinem dicuntur,
cùm quantitas quantitati comparatur alterius
generis, cui fingitur æqualis esse potestate.
Velut si a b fingatur monas in comparatione
ad b c erit rectangulum a c æquale lineæ b c.
Proportio æqualis proportioni est, cùm eodem modo termini
se habent inuicem in utraque
Proportiones secundum genus notæ dicuntur, cùm nouimus,
quòd sint maiores, aut minores. Nam cùm æquales sunt, simul ne
ceffe est, ut cognoscamus genus, & speciem.
Datum positione est: quod necessariò ex positis certam habet
quantitatem.
Datum simpliciter dicitur, quod ex propositis cognosci potest,
quantum sit.
Proportiones potestate dicuntur, quæ sub comparatione aliarum
quantitatum necessariam habentium connexionem solum cognoscuntur.
Hæ autem sunt aliquando eiusdem generis, cum primis ut nu
meri: aliquandò alterius, ut linearum & superficierum, angulorum,
& arcuum: aliquando eiusdem generis, & diuersarum specierum,
ut arcuum per sinus, qua utuntur Astronomi.
Proportio homonyma dicitur duarum quantitatum diuersi ge
neris, sed alterius a b altero dependentium, uelut motus ad tem