| Cardano, Girolamo Opus novum de proportionibus 1570 | ||||||
|
173 [=179]
modo conueniunt, dupla fuerit optimi saporis proportío ad dete
riorem, medius uerò ad deteriorem sexquitertia, optimus ad me
dium sexquialtera, sapor ille optimus erit. Et primum quidem id
in pingui tanquàm medio dulcique & salso experiamur, similiter in
salso, acri, atque insipido. Manifestum est enim quod horum optimus
est insipidus, quia per se ferri potest, salsus autem medius, acris de
terrimus, superabit ergo insipidus salsum sexquialtera, acrem du
pla proportione, salsus acrem sexquitertia. Rursus dulcem copule
mus cum acri, & cum insipido aut cum acido, & insipido præstabit,
ut dulcis dupla, aut quadrupla, aut octupla proportione insipi
dum superet, id est, per diapason, uel bis diapason, aut ter diapa
son: acidum uero insipidum sexquitertia superabit. Alia rursus ra
tio in coniunctionibus saporum ad sensum uniuscuiusque referenda
est, in quo enim est summa uoluptas comparatione ad illum, hic sta
tuemus diapason, optimumque constituemus saporem, dimidium il
lius quod ad uires attinet ex minus iucundo sexquitertium, ad il
lum minus iucundum ex medio. Exempli gratia, proponamus ut
alicui austera maximè iucunda sint (nam salsa nemini, quòd nullum
animal præter hominem, imò ne plantæ quidem nisi admodum
paucæ, & sui generis salso alantur, iucunda esse possunt: cum salsum
amari pars sit, eoque deterius quod acutum sit salsum, unde in sale
nullum animal nascitur: in absynthio, quanquàm ualde amaro, exi
guum muscarum genus, nigrum tota æstate oritur, & in ruta uer
miculi) is ergo austeri, quantum satis erit sumet, dulcis tanquàm me
dij. gratia exempli (nam optima ad extremum oppositum uix tran
sire queunt) bessem accipito huius, gratia exempli, tanquàm deter
rimi astringentis dodrantem, ut sit dulcis ad astringentem dupla
proportio. Sic ergo constituetur iuxta naturam propriam musica
proportione sapor iucundissimus.
Idem quo que in odoribus & eadem ratione, sed ex saporibus hoc
cum intellectum sit, frustra fuerit consumere tempus, eadem enim
in omnibus ad sciendum proportionem intelligenda erunt.
Propositio centesima sexagesima octaua.
Picturarum proportiones explicare.
Est pictura imago rei corporeæ quanquàm, & per illam, & acti
ones, & cogitationes, sed non nisi ut per corpora significantur: ut
ergo corpora ipsa referamus. coloribus opus est, nam corpora, co
lorata sunt, secundò ipsa rerum natura scientiaque illarum, unde pi
ctorem multiscium esse necesse est. tertium est, ut minimas earum
differentias explicare norit. quartum, ut affectiones, uelut in ira