| Cardano, Girolamo Opus novum de proportionibus 1570 | ||||||
|
172 [=178]
gente, uelut in acerbis glandibus, quibus nihil tristius gustari po
test. Manifestum est igitur optimè conuenire hanc saporum diui
sionem cum musica proportione.
Cumque sapores ex septem planetis pendent manifestè, Saturnus
emm habet astringens, quoniam frigidus est & siccus. Iupiter pingue
contraria ratione, & quoniam hic suauis est, ille tristis, acre & austerum
conueniunt soli, apparetque in eis uis maxima ad spiritum uitalem confir
mandum, uiresque oens adauget, uelut & Sol. Venus habet dulce: de
monstratione hoc non indiget. Mars salsum & cum peruersè disposi
tus est, amarum. Luna insipidum. Mercurius acidum, etenim frigida est
& humida Luna, & Mercurius tenuitatem quan dam habet cum tempe
ramento moderato, cuiusmodi fermè est acidus sapor, quan<08> ad fri
giditatem declinet, parum enim habet uirium Mercurius q̊d minima sit
stellarum, ut suprà docuimus. Huiusmodi ergo ratione considerata
Luna ad semiditonum pertinebit Mercurius ad sextam minorem, Sol
ad sextam maiorem, Mars ad tetrachordum, Saturnus ad ditonum,
Iupiter ad diapente, Venus ad diapason, unde plena illius dona uul
garis felicitatis opum honoris amoris & uoluptatis, post quem est
Iupiter, ut sine his duobus omnino nulla possit esse felicitas.
Sed & in circulo signiferi aliquam musica proportio habebit ra
tionem: diapason emm erit & totius ad dimidium, & bessis ad trien
tem, & dimidij ad quadrantem, & trientis ad sextantem, diapente aut
totius circuli ad bessem, & dodrantis ad dimidium, & dimidij ad tri
entem, & quadrantis ad sextantem, diatessaron aunt totius circuli ad do
drantem, & bessis ad dimidium, & trientis ad quadrantem: itaque in hoc
solo cum Ptolemęo concordamus, in reliquis duobus nescio qua ra
tione Ptolemęus omiserit unam coniugationem, nam cum essent qua
tuor in diapason & diapente, tres tantum numerauit. Reliquas aunt
quatuor per integra signa numerare licebit, ad rationem, tamen aspe
ctuum deducere non possumus, propterea efficaciam quandam ha
bent etiam signorum mutationes, sed harmoniam non perficiunt,
nam & si sumamus sexquiquartam & sexquiquintam, ut in his sex
quialteram, seu diapente constituamus, aut tria aut sex signa acci
pere oportebit: utrunque fuerit, reliqua pars ad diatessaron pertinere
minimè potest: quamobrem conuenientius esset meo iudicio, ut to
tus circulus non ad diapason, uelut Ptolemæus, referretur, sed po
tius ad diapason diapente: ita enim constitutis quatuor, quinque,
sex, duodecimque numeris, constaret tota ratio harmonica, diuiso e
tiam diapente in ditonum & semiditonum. sed de hoc satis.
Reuertamur ad sapores, in quibus diximus aliam esse rationem
musicam iuxta compositionem: cum enim inter sapores qui quouis