| Cardano, Girolamo Opus novum de proportionibus 1570 | ||||||
|
157
at uero cum in concauam partem incidit retineri necesse est: atque ita
pondus non amplius descendit, rota sistitur, malleus manet immo
bilis: spatia ergo quæ sunt inter cauitates sunt secundum magnitu
dinem proportionis numerórum horarum, uel ad sex, uel ad duode
cim, uel ad uiginti 
quatuor terminan
tium. Ita quod, gra
tia exempli, sit iam
in cauitate a duode
cimę horæ uncus, di
uidam circulum to
tum in duas partes
æquales, quia in sin
gulis medietatibus
propositum est, duo
decim facere cauita
tes pro unco retinen
do. Et quia in una
quaque medietate o
portet, ut pulsent ho
ræ lxxviij, & præterea sint ibi sex spatia cauitatum, quarum singulæ
contineant, gratia exempli, duo spatia unius ictus, ut certius retinea
tur uncus, erunt igitur spatia omnia nonaginta: diuidemus ergo me
dietatem circuli utranque in nonaginta partes æquales incipiendo
ab a, & dabimus b primæ horę quod spatium est unius tantum par
tis ex nonaginta, post describemus c cauitatem duarum partium,
ita ubi ictum unum dederit uncus, retinebitur in c, pòst accipiemus
duo spatia, & sint significata d litera, post quę faciemus cauitatem e:
& ita uncus bis cadet in d, & pulsabunt duo ictus, & pòst retinebi
tur uncus in e. Et post accipiam spatium trium partium, quod sit f,
& post describam cauitatem g duarum partium, atque ita procedam
usque ad duodecim.
Ex quo manifestum est pondus quod agit rotam uolæ non de
scendere, nisi dum horæ pulsant, secus quiescere.
Cor^{m}. 1.
Secundum, quòd descendit illud pondus plus & minus, iuxta
proportionem numeri horarum, ita quod quando pulsabit una ho
ra parum ualde descendet, cum sex horæ sexcuplo magis, cum duo
decim adhuc longè magis, id est duplo plus quàm cum pulsant
sex horæ.
Cor^{m}. 2.
Secunda constructio hanc habet rationem: Cum n rota indicis
coniuncta fuerit rotæ, quæ transfert malleum, necesse est ut unà fe